Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1517

patris domini Georgii episcopi Quinqueecclesiensis,7 summi et secretarii cancellarii nostri, fidelis nostri, nobis sincere dilecti asciri voluisti, apud quos et maxime apud so ipsum dominum episcopum Quinqueecclesiensem, qua fide, integritate, constantia, qua praeterea industria ac sollicitudine sis versatus, quantum deinde nobisque et huic inclyto regno nostro per plures annos serviveris, adeo in propatulo est, ut litterarum nostrarum praedicatione et testimonio non indigeat. His igitur virtutibus et obsequiis tuis inducti imperpetuum nostrae erga te benevolentiae incrementum ex speciali gratia 55 nostra et de regiae nostrae potestatis plenitudine tibi ac per te Mathiae, fratri tuo car­nali, necnon Francisco et Alexio filiis eiusdem Mathiae, et eorum haeredibus et poste­ritatibus universis ad arma familiae vestrae avita, quae in scuto coelestini coloris hominem armatum ab hostibus insecutum in cymbam transfretatoriam compulsum et in navicula ipsa concitatissimo cursu in aliam fluminis ripam tendentem gestare con- 60 spiciebantur, hoc fecimus additamentum: corvum videlicet de sublimi advolantem, coronam lauri semper virentis quasi capiti illius bellatoris imponendam, rostro afferen­tem ad denotanda te familiae tuae, quae non temere, sed ex eventu bellico et ex illo transfretandi casu priora illa insignia sortita fuerat, hoc novum decus addidisse, ut illius sive navigationem, seu potius bellicam virtutem eruditione tua et doctrina ornaveris. 65 Quo enim alio insignii id significari atque exprimi aptius potuit, quam corvo laureum sertum gestante, cum et corvus avis sit Phoebo dicata, et lauri ramis doctorum homi­num ipsa cingi soleant. Quae quidem arma sive nobilitatis insignia in capite seu prin­cipio praesentium litterarum nostrarum suis appropriatis coloribus artificiosa manu depicta tibi ac praefatis fratri nepotibusque tuis ipsorumque haeredibus et posteritati- 70 bus universis, animo deliberato et ex certa nostrae maiestatis scientia dedimus, donavimus et contulimus, immo damus ac concedimus et praesentibus elargimur, ut tu iidemque frater et nepotes tui praenominati, ac haeredes et posteritates eorum univer­sae praetacta anna seu nobilitatis indicia, de more aliorum nobilium armis utentium, a modo imposterum, ubique in proeliis, hastitudiis, tor[nament]i'is, duellis, bellis, omni- 75 busque exercitiis nobilitaribus et militaribus, necnon sigillis, velis, cortinis, anulis, et generaliter in quarumlibet rerum et expeditionum generibus, sub merae et sincerae nobilitatis titulo ferre, gestare omnibusque et singulis privilegiis, praerogativis, immu­nitatibus, gratiis, honoribus et libertatibus, quibus ceteri nobiles armis utentes, quo- modolibet de iure vel consuetudine utuntur et gaudent, uti, frui et gaudere possitis et so valeatis, de talismodique singularis et specialis gratiae nostrae antidoto merito excultetis, et tanto ampliore studio ad honorem nostrae regiae maiestatis tua et eorun­dem de cetero solidetur intentio, quanto vos largiore favore et gratiarum munere dota­tos, condecoratosque esse conspicitis. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras secreto 85 sigillo nostro, quo ut rex Hungáriáé utimur, impendenti communitas nobis duximus concedendas. Datum Budae, feria quarta proxima post Dominicam laetare, anno Domini millesimo 66 avis correxi ex: alis 7 György Szatmári, Bishop of Pécs, major patron of Brodarics. 56

Next

/
Oldalképek
Tartalom