Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1538

35 40 45 50 55 60 65 Quam ob rem Devotionem Vestram singulari studio requirimus et hortamur, velit primo quoque tempore apud regem suum diligenter curare, primum ut nos de novis Turearum subinde admoneat, deinde ut nec ipse in tantis motibus et discriminibus ces­set aut quiescat, utrumque enim ut ad pacem et amicitiam nostram augendam conser- vandamque valde profuerit, ita etiam ad communis regni defendendi rationes faciet. Postremo vero ut commissarios suos ad avertenda graviora damna et calamitates, con- sopiendasque controversias inter utriusque subditos, et complanandas differentias sine ulteriori [!] prorsus mora ad debita loca iuxta indutiamm continentiam expediri iubeat, suisque omnibus serio edicet, ut inviolabiliter observent indutias, alioquin cogeremur nostris, licet inviti, permittere, ut se contra vim et iniurias tueantur. Sed malumus et speramus etiam regem vestrum non passurum fore, ut sui indutias tam enormiter vio­lent. Nos idem penes nostros fideles faciemus. [4.] De bonis capitaneis eligendis et aliis id genus rebus ad defensionem contra Tureas necessariis summa a nobis geretur cura, sicuti Devotio Vestra sincere et prudenter suasit, eiusque consilium de belli gerendi ratione merito probandum censemus,5 erit autem non minus partium serenissimi regis vestri, ut se pari modo ad omnia praeparet et accingat, de quibus, ut illum verbis nostris hortetur Devotio Vestra, apprime petimus. [5.] Ceterum, quod rex vester petit quasdam litteras, quibus liceat ei nonnullos sub­ditos nostros ad se in colloquium vocare,6 ex quo pax ista nondum publicata est,7 et a paucis etiam scitur, videtur nobis propemodum inconveniens, ut nunc illud fiat. Sed post publicationem pacis non nisi libentissime admissuri sumus. [6.] Porro cuiusmodi querelas ad nos fideles nostri subditi atque cives Lewschovi- enses, Barthphenses, Epperienses et Kyszebynenses de institutis novis et insolentibus tricesimis exactionibus et vectigalibus et id genus aliis, quibus ab adversa parte one­rentur, detulerint, Devotio Vestra ab eorum supplici libello hisce litteris incluso intel- liget.8 Quare, cum haec contra leges indutiarum fieri videantur, et nos eiusmodi inno­vationes non facile tolerare possimus, requirimus itaque Devotionem Vestram, ut ea omnia plenissime regi suo explicare velit, quatenus iubeat inconsueta illa onera gra­vaminaque tolli, alioqui necesse esset nos rationes ad medendum dictis incommodis opportunas atque idoneas adhibere, nostrisque permittere, ut quoquomodo se contra talia inconvenientia defenderent. Et de eo certum citumque responsum exspectamus nomine regis vestri.9 Postremo habebit Devotio Vestra cum his exemplum litterarum exsulum Cassoviensium,10 ex quo videbit eorum querelas, de quibus, ut similiter agat eadem Devotio Vestra cum rege suo, plurimum hortamur, attento eo, quod nobis eius 5 See the memorandum by Brodarics on the defence of the country. 6 Regarding this, see the letters by János Szapolyai to Brodarics in mid-June and by Brodarics to Ferdinand on 1 July. 7 The Peace of Várad was not announced for the time being, because Szapolyai was afraid of Turkish retaliation. 8 The referenced attachment has not been preserved. 9 Ferdinand informed citizens of Bártfa, Eperjes and Kisszeben also on 15 July, that he had written to Brodarics about their issue and hopes for a quick reply. See HHStA, Ung. Akt. Fasc. 36. Konv. A, fol. 79-80. 10 This attachment is lost too. 540

Next

/
Oldalképek
Tartalom