Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1538

5 10 15 20 25 30 the peace treaty is announced. - 6. No more taxes should he imposed on towns in Upper Hungary, and exiles from Kassa should be allowed to get hack their possessions, as King John has promised. Reverende Devote, sincere Dilecte. [1.] Redditae sunt nobis binae Devotionis Vestrae litterae, ex quibus ea, quae de rebus Turcicis et aliis confidenter perscripsistis, gratiose intelleximus. Sed quia in dies magis magisque rumor increbescit, et fidedignis plane auctoribus continue nuntiatur nobis ex diversis locis Aias bassam2 iamdudum egressum cum magno exercitu adventare iterque suum versus Quinqueecclesias ad Sclavoniam capturum eo consilio, ut coniunctus cum ceteris sanciachis tam civitatem Quinqueecclesiarum quam arcem Walpo et Soklos2 itemque alia loca mox violenter occupet et tandem latius progrediatur. [2.] Non possumus non mirari nobis in hunc usque diem nihil eiusmodi a serenissi­mo rege vestro4 allatum esse, cum tamen in litteris suis ad Devotionem Vestram datis, sicuti scribitis, ultro pollicitus sit se statim, cumprimum aliquid de iis rebus certi haberet, significaturum fore. Ita enim arbitramur, haud quemque facilius dc Turearum conatibus nova certa consequi posse, quam regem vestrum, ex quo autem pax atque amicitia inter nos sincere, ut confidimus, coivit, maxime certe videtur nobis convenire, ut pro communi bono et utriusque nostrum subditorum et incolarum salute quotidie admoneamur. Tum quid ipse de Turearum progressu intelligat, tum quos apparatus faciat et quomodo, quantoque auxilio rempublicam Christianam atque nos, confoe- deratos suos adiuvare statuerit, quibus denique viribus atque copiis commune regnum defendere in animo habeat. Nam id omnino ad veram pacem et unionem conservandam spectare censemus, ut nos inter nos mutuis auxiliis iuvemus, praesertim cum totius Christianitatis periculum agatur. Unde merito cogitandum esset nunc serenissimo rege vestro de viis atque modis, quibus rem Christianam pro sua virili portione una nobi- scum tutaretur. Etenim, quod ad nos attinet, nihil sane praetermisimus, ut apud regna et dominia nostra et alibi, quanta maxima possumus, auxilia obtineremus, eaque minime spernenda summo labore nostro impetrata et promissa sunt, in quibus contrahendis dies noctesque sumus solliciti, neque unquam boni et Christiani principis officio deerimus. Atqui maiorem in modum utile foret nos crebro de regis vestri actionibus, quas nunc suscipiat, certiores fieri, ut in tanto periculo et Turearum non contemnendis motibus res nostras tanto melius dirigere possemus. [3.] Perferantur equidem quotidianae ad nos fidelium nostrorum querelae, quod indutiae annales ex parte vestra non observentur, quoque modo vestri subditis nostris innumera damna inferant, tum iurisdictioni nostrae semper aliquid subtrahere conentur, neque etiam adhuc a rege vestro commissarios deputatos esse cognovimus. Quae omnia non videntur ad stabilimentum pacis facere.- Ayas Pasha (1482-1539) was Janissary Agha first, later Begler-Bey of Anatolia, later of Rumelia. He took part in the campaigns in Hungary in 1529 and 1532 as second Vizier. He became Grand Vizier in 1536, after Grand Vizier Ibrahim was executed. He died of plague in 1539. See also the letter by Brodarics on 11 August 1539. •' Valpó (today: Valpovo, Croatia) and Siklós were important castles in Baranya. The Turks could occupy them only in 1543. 4 János Szapolyai. 539

Next

/
Oldalképek
Tartalom