Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1536
5 10 15 20 25 30 [1.] Accepi tuas. Reverendissime Praesul, hesterno die litteras' brevissimas quidem, sed quae maximam mihi attulere laetitiam, ex quibus scilicet aperte intellexerim tuum in me veterem illum amorem et benevolentiam tanto nec temporum nec locorum intervallo, quibus cum summa certe animi mei dolore seiuncti et fuimus et sumus, nondum refrixisse. Scribis ad me te putare meum in te affectum pristinum constantem adhuc esse, licet tamdiu nihil scripserim, quemadmodum tuus erga me amor nondum mutatus esset. Num arbitraris quampiam r rjv Xrjörjv tantam esse posse, quae me in oblivionem tui adduceret, aut me Protheo1 2 mutabiliorem, ut meis, quorum tu magis, quam alii, conscius es, moribus et affectibus mutatis veteris illius tuae in me rf/c (piAavOpwniag et meae rursus in terfjg óovÁeíacírje (pdijg non meminerim? Potestnc aliquid eiusce- modi coniecturae in mentem tibi venire? Nonne a pueritia fere mea tu magna semper me prosecutus fuisti humanitate et benevolentia?3 Ac contra ego quoque te ut dominum et alterum parentem observavi, colui, suspexi et veneratus sum, nihilque etiam aut prioribus Ludovici4 regis et domini nostri communis aut posterioribus temporibus fuerit, quod non ultro citroque communicaverimus. Harum rerum et consuetudinum recordationem existimas homini bono excidere posse? Adeo me tui non oblitum esse cogites, ut vix ullum diem praeteritum esse sciam toto hoc peregrinationis meae tempore, quo de te non cogitarim. Tecum frequenter pransus sum, tecum somniavi, tecum collocutus sum. At me haec tibi vana praedicare putas? Ovtoj viiv Zeitg Beírj epíyőovjiog jutóig 'Hpag Olkadé r' eÁOépevai Kai vómiuov íj pap ídéoOai5 Ut haec vera sunt. Quarum rerum testes sunt amici mei praesentes, quibuscum conversor, testes absentes, apud quos in meis litteris frequentem de te feci mentionem, maxime Ioannem archiepiscopum Lundensem,6 Cornelium Scepperum7 et Ioannem Burgium,8 dum in Anglia oratorem agebat pontificis. [2.] Quid itaque causae sit, cur nihil scripserim,9 quaeris? Partium nostrarum diversarum factio et studium, quod licet invitissimum, tamen quoquomodo me a scribendo retraxit, ne susurrones et perversi homines principes nostros in suspicionem aliquam de nobis inducerent, quamvis iniquam. Nam sicuti meae erga meos fidei bene conscius sum, ita de tua quoque in regem tuum non dubito. Ut ergo priora repetam, de meo in te pristino affectu adeo nihil est diminutum, ut is magis etiam sit auctus. Itaque certo tibi persuadeas me nec parentum fratrumque, qui in amore et affectibus his humanis 1 See the previous letter. : Proteus is Poseidon’s son in Greek mythology known for his shape-shifting ability. 5 According to our present knowledge, Brodarics was by no means a real sponsor of Oláh. What is more likely is that at one time they both belonged to the circle of György Szatmári, where the older, more respected Brodarics might have encouraged the first steps of the young Humanist. 4 Louis II. 5 Homer, Ulysses. VIII, 465^466. 6 Archbishop of Lund Johann Wese, diplomat of Charles V, with whom Miklós Oláh maintained a correspondence. 7 Cornelius Schepper, like Wese, diplomat of Charles V, correspondent with Miklós Oláh. s Baron Giovanni Burgio was a papal legate in Hungary in the years before Mohács, in 1524-1526. 4 Oláh and Brodarics seems to have exchanged letters the last time in 1533. 477