Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1536

5 10 15 20 25 30 tum Vestrae Sacratissimae Maiestatis nobis optimam fecit societatem ct conduxit nos Tridentum usque, uti Vestra Maiestas Sacratissima nobis dixerat. Gratias igitur agimus immensas Vestrae Maiestati, quae nobis dignata est providere de idoneo comite, sup- plicamusque eidem, velit sua munificentia regia rependere huic bono viro labores, quos nobiscum pertulit iuxta mandatum Vestrae Sacratissimae Maiestatis. [2.] Sumus nunc hic Tridenti, Sacratissime Rex, et cogimur relinquere comitivam reverendissimi domini nostri cardinalis Tridentini,2 * tum ob absentiam reverendissimi domini Lundensis,2 oratoris maiestatis Caesareae, tum potissimum ob adversam valetu­dinem alterius nostrum, Quinqueecclesiensis videlicet, qui incidit in dolores pedum, postquam huc applicuit, propter quem casum uterque cogetur Bononiam usque navigio devehi. Accelerabimus tamen iter nostrum, quam maxime poterimus, ut eo citius bene terminemus res regni Hungáriáé, quod avide exspectat a nobis bonum finem. Maie- statem Vestram Sacratissimam Deus conservet semper felicem et incolumem. Ex Tridento 17. lanuarii 1536. Eiusdem Vestrae Maiestatis Sacratissimae servitores et capellani humiles frater Franciscus de Frangepan subscripsit Stephanus Brodericus Quinqueecclesiensis subscripsit Litteris Tridentinis4 De mego [?] Comitis a[..] sole De pace inter principes suos cito facienda De acceptis litteris et intructionibus Opinio Colocensis de Cibinio, quod loannes eam non acceptabit [...] eius voluntas capta fuerit. Lasces admonet Maiestatem Vestram eorum, quae subinscripta sunt, ut manuteneantur ei, alioqui posse non mediocres inde difficultates Maiestati Vestrae emergere. Zara mittet ad Petrum Crusits [hominum serafinum vicar itere fluminis] [?] Litteras Maiestatis Vestrae ad bassam Bosnensem misit per nepotem suum. On the outer side: Sacratissimae Regiae Maiestati Romanorum etc. domino clementis- simo. 2 Cardinal Bernhard Cies, Bishop of Trident. High Chancellor of Ferdinand. Johann Wese. Archbishop of Lund. 4 Litteris... nepotem suum on a separate slip of paper with other handwriting. It is not sure, wether this slip of paper really belongs to the original letter. 473

Next

/
Oldalképek
Tartalom