Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1535

15 20 5 10 15 litterarum, neque scire potui, num Reverendissimae Dominationi Vestrae redditae sint binae istae meae.5 [3.] Valdeque sum admiratus, quod cum hoc tempore certi hominis potestas Reve­rendissimae Dominationi Vestrae facta sit, cui recte dare posset, nihil ad me tamen litterarum dederit. Si me scire fas est, cuperem cognoscere ex Reverendissima Domi­natione Vestra de pacificatione ista inter reges, quid actum sit; numquid spes adhuc aliqua subsit. Deum precor, ut in eam mentem reges istos impellat, nihil ut pace et concordia prius habeant et antiquius. Opto Reverendissimam Dominationem Vestram ex animi sententia valere quam diutissime. Cuius fraterno amori benevolentiaeque me diligenter commendo. Datum Cracoviae 111. Septembris 1535. 257 Safe Conduct by Ferdinand I to István Brodarics Vienna, 30 September 1535 Manuscript used: HHStA, Ung. Akt. Fasc. 27. Konv. C, fol. 48.1 Ferdinand permits Brodarics and thirty persons travelling with him to travel to him or to Imperial Legate Johann Wese to Vienna or to wherever they are stay ing freely and undisturbed within two months from the date o f issue of this sa fe conduct. Ferdinandus etc. Recognoscimus tenore praesentium, quod nos Stephanum Brodcricum de nostro pleno et amplissimo salvo conductu veniendi ad nos et curiam nostram vel ad sacrae caesareae et catholicae regiae maiestatis, fratris et domini nostri carissimi oratorem2 redeundique ad loca sibi secura affidavimus et assecuravimus, sicut affidamus et asse- curamus per praesentes ita, quod sub harum vigore et virtute et sub verbo nostro regio fideque publica, quam ei per has litteras nostras damus et promittimus cum familiari­bus suis triginta vel circa intra spatium duorum mensium a data praesentium com­putandum ad nos vel curiam nostram vel iam dictum oratorem caesareum huc Vien­nam, vel ubi fuerimus, venire et accedere, et quaecunque nobiscum aut cum eodem oratore caesareo tractanda habuerit, tractare et agere, eisque confectis vel infectis quan- docunque sibi placuerit una cum omnibus suis salvus et incolumis ad loca sibi secura redire valeat et possit. Promittentes etiam, quod nec per nos nec per aliquem alium aliqua vis, violentia, litisfactio ac iuris strepitus durante hoc nostro salvo conductu eidem vel alicui ex suis quocunque etiam rerum eventu inferetur. Item si accideret, quod aliquis eorum se huic 5 Replies by Tomicki are unknown. 1 Draft. : Johann Wese, Archbishop of Lund. 465

Next

/
Oldalképek
Tartalom