Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1534

10 15 20 25 30 35 omnibus, quibus nos visitare dignatur propter peccata nostra et patrum nostrorum. Qui solus misertus nostri potens est nostras res in melius restituere. [2.] Nunc rex, dominus meus clementissimus pacavit totam Transsilvaniam et in potestatem suam omnia redegit. Cibinum etiam rediit ad oboedientiam. Magnificus dominus Stephanus Maylath factus est vayvoda Transsilvanus ad mediam partem. Credo id factum esse, ne quid honori domini Lasky captivi incommodaretur. Causam captivitatis domini Lasky (non enim captivitas eius mecum fuit communicata) nescio, suspicor tamen in causa fuisse necem domini Czybak et obsessionem Varadini iussu Lodovici Gritti per eum factam.7 Speramus tamen cito liberabitur et cum honore; habebitur in hoc ratio non solum servitiorum domini Lasky, sed et nobilissimae nationis vestrae Polonicae, adeo de serenissimo rege nostro et de omnibus nobis bene meritae. Ita spero futurum.8 [3.] Ego rursus rogatus per dominum Thurzonem credo intra paucos dies cum ipso convenire non longe a Strigonio,9 utinam feliciter et fauste. Ego in episcopatu Quin- queecclesiensi mihi per maiestatem domini mei donato multa impedimenta patior per ipsosmet nostros et Deus scit, nunquam magis fui animo irrequieto quam nunc. Utinam possem cum Vestra Reverendissima Dominatione vel unius horae colloquium habere! Nihil magis versatur in animo, praesertim si pax non fiet, sine qua hoc regnum salvum esse non potest, quam conferre me ad aliquem locum securum et reliquum aetatis post tot curas et aerumnas, quibus assiduis iugibus ac perennibus maxime post amissam Belgradum,10 11 quod fuit nostri excidii principium, exigere in aliquo honesto otio et qualicunque exigua fortunula. Id me credo facturum et eo tota mentis intentio tendit. Dominationi Vestrae supplico, dignetur me gratia et amore paterno, ut facit, prosequi, de cuius valetudine recuperata gaudeo ex toto corde. Quam non dubito ad hoc tempus optime confirmatam. Quod Dominus Deus concedere dignetur. Domino meo reveren­dissimo, domino Ploccnsi,11 servitia mea unice commendo et felicissime valeant Vestrae Dominationes Reverendissimae mei, servitoris sui memores. Budae 12. Novembris 1534. Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor deditissimus Sirmiensis etc. subscripsit On the hack side: Reverendissimo domino Petro Tomitio episcopo Cracoviensi, regni Poloniae cancellario etc., domino et fratri observandissimo 7 Indeed. Szapolyai, who turned against Gritti, imprisoned Laski for seizing Várad. * The Hungarian court was under considerable pressure for Laski. Sigismund himself wrote to Sza­polyai on 26 September 1534 trying to get Laski released, while Polish councillors wrote on the 28lh. (Sec AT XVI/2, 199-200,; 207-208.) Even legates were sent just for this (see: AT XV1/2, 212-215). Since these attempts proved fruitless, Sigismund wrote to Szapolyai again on behalf of Laski on 24 November (AT XVI/2. 399-401). Szapolyai released Laski finally in 1535, who, offended, left King John, and screed Ferdinand for the rest of his life. v Esztergom. 10 The Turks occupied Belgrade, the centre of the Southern defence line of fortresses on 29 August 1521. It opened up the way for conquering Hungary later. 11 Andrzej Krzycki, Bishop of Plock. 433

Next

/
Oldalképek
Tartalom