Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1529

65 70 75 80 85 90 existimet sua maiestas me pro hoc multum incommodaturum rebus maiestatis suae. Quia sciunt omnes tam illi, qui sunt apud adversarium,5 et adversarius ipse, quam alii, qui me norunt me esse valetudinarium, et agitasse ista tunc etiam, quando fui Posonii et quando fui in Mazovia, sed quicquid illi cogitent, ego certo nollem pro hoc incommodare rebus suae maiestatis, sed necessitas non habet legem. [6.] Dicat etiam, quod contingere possit, quod ego possem tam apud Venetos, quam apud pontificem, quem etiam credo me aditurum, servire aliquid suae maiestati, quia certo, etiam si cogerer promittere etc., tamen posse me salva huiusmodi promissione tanquam privatam personam agere pro his, quae pertinent ad salutem regni et totius Christianitais. Et per haec omnia instet maiestati suae. [7.] Quod quidem si nullo modo posset obtineri, dicat tamen me omnino decrevisse ire Cracoviam eo consilio, ut quaeram modum penetrandi per aliquam viam in Italiam hanc ipsam ob causam valetudinis vel per Gdanum vel aliunde assumpto nomine con­siliarii vel oratoris serenissimi domini regis Poloniae. [8.] Et supplicat suae maiestati, ut in omnem eventum, sive concesserit illud pri­mum, sive ad hoc ultimum fuerit mihi veniendum, petat litteras a maiestate regia, unas patentes ad omnes principes Christianos in forma consueta, alias commendaticias ad regem Poloniae, tertias ad dominum Christophorum,6 quartas ad dominum epi­scopum Cracoviensem,7 quintas ad serenissimam dominam Hedvigem reginulam,8 sextas ad dominum Plocensem.9 Dicat me hoc Cracoviense iter eo etiam consilio aggredi, ut si nullo modo posset ulterius ire, dabo tamen operam valetudini curandae etiam Cracoviae in ipso mense Maio apto ad id, cum Cracoviae sint utique plures medici periti, quam in Zelews10 11 et Nyalab et fortasse illorum consilio faciam mihi etiam afferri illuc aquas calidas ex Trenchinio vel ex Scepusio, quae ex illis fuerant magis ad propositum valetudinis meae. Et fortasse posset contingere, quod Cracoviae existens possem servire aliquid suae maiestati in facto concordiae, ad quod ego obtuli et offero rursus operam meam. Et consulo suae maiestati, ut in omnem eventum, quan­tumcunque secura se habent negotia suae maiestatis, cum Tureo, ut cum adversario potius concordat, quam [fidat Tureis].11 62 post maiestatis dei regiae. 78 litterae, quas dominus Thardy debet reportare in 63 post suae dei.: Quia adversari crederent me vel ex ntarg. alia manu desperatione [.,.] vel aliqua talem ob causam hoc facere 5 Ferdinand I. 6 Krzysztof Szydtowiecki, Polish High Chancellor. 7 Piotr Tomicki. 8 Princess Hedvig (1513-1573) was the niece of János Szapolyai, because she was bom to his sister Borbála Szapolyai and King of Poland Sigismund 1. 9 Andrzej Krzycki, Bishop of Plock. 10 Nagyszőlős, Ugocsa county. (Today: Vynohradiv, Ukraine.) 11 The two words in brackets are painted over and are unreadable in the original draft. 1 took those from the transcript. 242

Next

/
Oldalképek
Tartalom