Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1529

[9.] Quod si in hoc quoque faceret maiestas regia difficultatem, dicat ex se ipso, quod ego non potero facere aliud ullo modo, quin saltem Cracoviae tentem per haec veris tempora, si quid possem prodesse, quia ista esset extrema mea stultitia, si adeo 95 negligerem valetudinem [...], de eius aliquali saltem relevamine mihi spes est. Quia timeo omnino, ne si ulterius differam, ne incidam, ut praemissum est, brevi vel in phthisim vel in hydropisim, morbos prorsus incurabiles. Propterea supplicat nomine meo, ut cum ego in hoc rem et iustissimam et mihi valde necessariam petam, ne sua maiestas faciat in hoc aliquam difficultatem. Dicat deinde ex se, quod cum ego omnino loo haec facere decreverim, quia aliter facere non possem; melius esse, quod id fiat cum voluntate suae maiestatis, quam si invita sua maiestate illuc me conferrem, quia illud est, quod posset fortasse obesse rebus suae maiestatis apud opinionem hominum. Sed haec non dicat, nisi tunc, quando videret maiestatem regiam in hoc etiam ultimo con­cedendo esse in totum pertinacem. 105 Dicat, quod essent etiam plures causae. [10.] Loquatur cum maiestate regia de negotio domini Colocensis,12 quod non potest retineri. Agam de honore ipsius. Maiestas sua ostendat, quod vadit etiam in negotiis suae maiestatis et quod sua discessio est multum apta ad res suae maiestatis. [11.] Habeat litteras ad Simonem Litteratum13 pro pecuniis mihi [?] dandis, in quibus no [...] mea Cracoviana profectio, et si videtur suae maiestati tam in litteris istis, quam in infrascriptis, scribat sua maiestas esse unam aliam causam, quare ego versus illa loca, de voluntate suae maiestatis proficiscor. Litterae ad Paulum Artandy.14 Litterae ad dominum Homonnay.15 iis Si dominus Lasky erit ibi, dicat ei omnia, quae ego maiestati regiae nuntiavi tam de episcopatu, tam de aliis, et si opus erit, rogat dominationem suam, ut sit ibi in hoc adiumento. Melius esse dicat, quod haec videar facere cum gratia et voluntate suae maiestatis quam aliter, cum nullo modo aliter facere possim. Quia, ut vulgo dici solet: ut corpus redimas, ferrum patiaris et ignes. Tam autem domino Lasky quam aliis 120 dominis omnibus dicat servitia nostra. Domino cancellario et domino Pesthieny poterit postea, non statim a principio referre litteras meas supponens. Si vero esset opus, ad ultimum poterit hos etiam duos adhibere, ut supplicant etc. Sed cum his non est adeo diffuse tractandum. Cum domino cancellario de novis omnis generis, de Varasdino et de hoc portet lit- 125 teras donationales. 106 post Colocensis unus versus Jel. 125 post donationales unus versus dei. 109 Istos litteras ternas dominus Thardy portare debe­bit. in marit manu Broderici 12 Ferenc Krangcpán. 13 Simon Athinai Deák. 14 Pál Kereki Ártándy, adherent of King John, together with his brother Balázs. Member of the „Kalandos Társaság” [Adventurous Alliance] earlier. As Contes of Máramaros in 1526-1530, ha also super­vised the salt chambers. Gritti has him and his brother executed in 1531. 15 Ferenc Homonnay Drugeth. 243

Next

/
Oldalképek
Tartalom