Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1529
25 30 35 40 45 50 55 60 scio, dixi aliquoties suae maiestati. Nuntiavi etiam per dominum Pesthieny et dominum Lasky me decrevisse omnino quaerere aliquam viam, ut proxima aestate curandae valitudinis causa Venetiis esse possim, tum ob medicos, quos ibi scio esse praestan- tissimos, tum ob aquas calidas naturales in Italia omnium optimas, quae me alias sanarunt. Dicat me multa cogitasse, quomodo in Italiam in mense Martio et Aprili, qui nunc nunc instant, penetrare possim. Esse autem duplicem viam, unam per Gdanum3 et consequenter per Germaniam inferiorem Carolo imperatori subiectam, alteram per terras regi Ferdinando subiectas. Illam per Gdanum esse multum longam, laboriosam et periculosam non solum ob terras imperatoris, sed etiam propter navigationem maris alioqui satis tempestuosi. Scit sua maiestas, quid contigit etiam oratori Franciae et Statilio. Istud autem iter per terras Ferdinandi esset longe magis breve et compendiosum. Fortasse autem ad intercessionem vel serenissimi regis Poloniae vel Christophori castellani Cracoviensis, tanquam cancellarius regis Poloniae medio episcopi Tridentini, qui alioqui est mihi est antiquus amicus et olim in studio Bononiensi condiscipulus4 posset id pro me impetrari, de quo, credat pro certo sua maiestas, nihil scio, quia nihil teste Deo tentavi, ne verbum quidem ullum cum ullo mortalium, nec fecissem id, nec imposterum faciam sine scitu et animadvertia suae maiestatis. [3.] Supplico igitur suae maiestati, domino meo gratiosissimo, ut habita ratione valitudinis meae, habita ratione servitiorum, quae etiam imposterum si sanus ero, spero me suae maiestati posse praestare, dignetur mihi annuere, ut possim pro hoc agere, et ut possim habere rationem[?] valitudinis curandae. Nunc praesertim, ubi sua maiestas non adeo indiget servitiis meis, quia ego in rebus bellicis nihil scio servire suae maiestati. In quibus scivi servire, in illis servivi diligenter et fideliter et cum sincero amore, certe non cum minore diligentia et affectu, quam si regnum Hungáriáé fuisset meum proprium, si hoc licet dicere. [4.] Ego recordor alioqui, quid sua maiestas adhuc in Pylzno mecum est locutus sua sponte, cum quaerebar modum, quo pacto possumus nos cum reverendissimo domino Colocensi ab istis tumultibus bellicis per speciem alicuius vel legationis vel alterius rei abesse. Possit esse, quod cogerent me ad promittendum, ne me ingererem in aliquod negotium suae maiestatis. Quod si etiam ipsum esset promittendum, supplico, ut hoc quoque, si aliter fieri nullo modo possit, aequo animo admittat. Nam si quid ultra hoc exigerent, illud nullo modo facerem. Et supplicat nomine meo suae maiestati, ne hoc in aliam partem accipiat, nisi in quam a mc fit. Quia nulla est alia causa, quae me ad hoc movet, nisi causa valetudinis curandae. Et si maiestas sua dedisset mihi vel illum vel maiorem episcopatum ad manus, in hoc tamen ego aliud facere non potuissem. Quia nemo melius cognoscit valetudinem meam, quam ego ipse, et nihil habeo in mundo carius valetudine. Neque 1 Gdansk, Poland. 4 Brodarics studied in Bologna in 1503-1505, and it seems he met Bishop of Trident Cardinal Bern- hard Cles there. Cles would become High Chancellor with Ferdinand. Cies (1485-1539), Archbishop of Trident (1515-1539), High Chancellor of King Ferdinand and Chairman of the Secret Council (1528-1539), studied in Verona (1497-1504), later in Bologna (1504-1511). Procurator of the German natio in Bologna. Earned doctorate of Canon Law in 1512. His most recent biography: Alfred A. Strnad, Bernhard von Cles. I4N5 I>39. Herkunfl. Uni/eld undgeisliges Profit eines Wehmannes der Renaissance, Innsbruck, 2004. 241