Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1526

57 Charter of Appointment by Louis II to István Brodarics Buda, [February-March] 1526' Manuscript used: HHStA, Ung. Akt. Fasc. 2. Konv. A, fol. 3. Published: ETIi I. 280. Louis I/ appoints Brodarics Bishop of Veszprém. The bishopric became vacant after transfer of Tamás Szalaházy. Nos Ludovicus Dei gratia Rex Hungáriáé et Bohemiae etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, univer­sis. Quod nos inducti meritis et virtutibus fidelis nostri reverendi Stephani Broderici doctoris, praepositi Quinqueecclesiensis, quibus ipsum diuturna experientia praeditum 5 esse cognovimus, eundem tanquam personam idoneam et benemeritam ad episcopa­tum ecclesiae Wesprimiensis, nunc per translationem reverendi domini Thomae de Zalahaza, eiusdem ecclesiae ultimi et immediati possessoris, ad ecclesiam Albensis Transsilvanae1 2 de iure et de facto vacantem auctoritate iurispatronatus nostri regii, quod in conferendis aliis quoque episcopatibus regni nostri more praedecessorum nos- lo trorum divorum regum Hungáriáé habere dinoscimur, duximus transferendum et eun­dem episcopatum Wesprimiensem simulcum castris, castellis, oppidis et villis ceteris- que bonis et omnibus fructibus et proventibus eidem Stephano Broderico praeposito Quinqueecclesiensi pleno iure dandum et conferendum, immo transferimus damusque et conferimus praesentium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris honorabili 15 capitulo praedictae ecclesiae Wesprimiensis harum serie firmissime praecipimus et mandamus, ut deinceps praefatum Stephanum praepositum pro vestro vero et indubi­tato praelato et episcopo agnoscere, ipsique debitam oboedientiam et reverentiam exhibere debeatis et teneamini. Secus ne feceritis gratiae nostrae sub obtentu. Praesen­tibus perlectis exhibenti restitutis. 20 Datum Budae Ludovicus rex, manu propria 1 Vince Bunyitay, who first published the charter in ETE vol. I, dated it September 1526 and deemed it forged. However, there is not date or seal on the document, and this makes it more likely that it is only a draft. Moreover, the text calls Brodarics Provost of Pécs which excludes September 1526, since at that time Brodarics had been Bishop of Szerem for a half years. (On 11 March 1526 he wrote to the pope as electus Sirmiensis.) It is more likely then that the charter was produced before mid-March and Brodarics' appoint­ment as Bishop of Szerem. At that time there was a search going on for a bishopric to the Provost and pro­spective Chancellor. 2 At last, none of the appointments discussed in the letter took place. Brodarics was appointed Bishop of Szerem in March 1526 and Szalaházy remained Bishop of Veszprém. 133

Next

/
Oldalképek
Tartalom