Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1525

50 55 60 65 70 [4 ] De negotio vero Prutenico repetivit illa eadem, quae superioribus diebus dixerat et quae ego ad Vestram Maiestatem perscripseram7 multa tamen questus de magistro,8 qui Sede Apostolica inconsulta religionem a sola Sede Apostolica dependentem hoc pacto profanavisset: il*lum il*lum9 in Sedem Apostolicam gravissime deliquisse. Quibus de rebus pontifex et ipse scribit ad Vestram Maiestatem, quae litterae adhuc expediri non potuerunt, mittentur per primam mittendi occasionem. Sed quicquid pon­tifex ex sacri fortasse collegii inductione, nam cum eis est rem communicaturus, scrip­serit, illam esse sciat Vestra Maiestas pontificis mentem, quam perscripsi et nullam aliam. Utinam clementissimus dominus meus factum Vestrae Maiestatis in foedere cum Turea ineundo sequeretur. Quod si non fiat, timeo, ne omnino actum sit de nobis. Qua de re neque praesens destiti assidue apud eos, ubi id faciendum videbatur, loqui et clamare, neque hinc scribere. Deus det suae maiestati et dominis meis suae maiestatis consiliariis talem mentem, ne illud nobilissimum ac potentissimum regnum sub spe nescio quarum expeditionum amittant. [5.] Novi nihil est, nisi quod de regis Franciae in Hispaniam adventu nihil adhuc habemus, neque scimus, quid speremus aut quid desperemus. Nuper, quod Vestrae Maiestati scripseram, in maximam spem pacis erecti eramus, quae non est illa quidem adhuc penitus sublata sed certe non parum diminuta. Venerunt nova de Constantinopoli, quae Vestra Maiestas intellexisse potuit. Milites prae­torianos, quos Ianyczeros vocant, seditione facta, quod augeri sibi stipem annuam postu­labant, plures domos et inter ceteras Imbraym bassae et nonnullorum aliorum diripuisse atque in praedam vertisse, adortos deinde locum, in quo thesaurus imperatoris servatur, eum locum expugnare non potuisse, imperatorem aegre tandem seditione oppressa coactum id facere, quod milites postulaverant. Haec pro re vera et certa huc scripta fuerunt.10 50 Reverendissimus dominus Premisliensis habet lias nolas in matg. cadum manu add. 7 matta tamen ... gravissime deliquisse - this is written in cipher in the original. (I am indebted for decoding the cipher to Hanna Vámos and István Vadai.) 8 Albrecht von Brandenburg (1490-1568), Grand Master of the Teutonic Order, brother of Georg von Brandenburg who played an important role in Hungary. Maximilian 1 appointed him Grand Master of the Knights in 1510. As such, he broke the peace pact signed in Torun in 1466 and provoked a war with Poland that lasted between 1519-21. This ended in a heavy defeat for the Knighthood. Later he became Evangelical Lutheran, secularised estates of the Knighthood, and created a secular state in its place by the name of Prus­sian Duchy. In April 1525 he gave fealty to the Polish King. More about this: Marian Biskup. Das Ende des Deutsehordensstaates Preussen im Jahre 1525 = Josef FLENCKENSTEIN-Manfred Hellman (hrsg.). Die geistlichen Ritterorden Europas, Sigmaringen, 1980, 403-416. 7 In the decoded text there is a graphic sign in the middle of the group of characters decoded as ilium ilium that is not a letter. We might conclude than that ilium ilium stands for the name of Albrecht von Brandenburg. 10 The riot of the janissaries, who had been discontent because there had been no campaigns since the occupation of Rhodos back in 1522, erupted in March 1525 in Istanbul. Rioters demanded resignation of the Grand Vizier and his house was looted. Suleyman's personal bravery played an important part in sup­pressing the rebellion. Compare: Káldy-Nagy Gyula, Szulejmán... 62-63. 119

Next

/
Oldalképek
Tartalom