Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1525

Me et servitia mea in gratiam Vestrae Maiestatis rursus supplex commendo. Romae 4. Iulii 1525. Supervenerunt litterae ex Hispania, regem Christianissimum XVII. mensis Iunii 75 proxime praeteriti ad portum Barcinonae appulisse. Eiusdem Vestrae Sacratissimae Maiestatis humillimus minimus servulus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis On the outer side: Sacratissimae regiae maiestati Poloniae, magno duci Lithvaniae etc. domino mihi clementissimo. 80 Interpretatio schedae oratoris domini regis Hungáriáé per citram scriptae1 Si Maiestas Vestra habet aliquam bonam occasionem faciendae pacis cum Turea, fortasse non erit malum, non pendere a spe istius pacis inter Christianos, quae parva est, immo nulla, neque credo aliquid secuturum. In causa est, quod rex Angliáé magnam partem Galliae petit, a quo non poterit separari. Caesar, licet his diebus exorti 85 fuerint quidam contrarii rumores, qui iam rursus non creduntur esse veri, de quibusdam alienationibus mentium inter caesarem et Anglum et meliori [!] spe pacis, quae omnia credo esse vana. Si Maiestas Vestra faciet pacem, et si non vult extremum excidium nepotis sui et regnorum eius, includendus videtur ipse quoque et regna illius in hanc pacem. 1 It is not placed with the text of the letter but in a separate volume (BN. T. 28. fol. 164r). We do not have the slip of paper with the cipher, only the deciphered text can be read. At the same time, the legate mentioned is definitely Brodarics, since the reference is to the younger cousin of Sigismund, Louis 11, and his envoy was Brodarics. The fact that this slip of paper belongs to this particular letter follows from subse­quent manuscripts (BK 213 fol. 539; BJ 6549 fol. 572). Another manuscript: BCzart TN 37. fol. 869. 120

Next

/
Oldalképek
Tartalom