Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1525

quae scheda descripta est ex litteris oratoris6 serenissimi regis mei, qui pro hac re ad io Poloniam missus fuerat. [3.] Vestrae Reverendissimae Dominationi cupio legationem, quae ei est demandata, esse faustam felicemque et pacis publicae, pro qua vadit, impetratricem, cum ingenti Vestrae Dominationis Reverendissimae gloria. Puto Vestram Reverendissimam Domi­nationem intellexisse mentem Sanctissimi Domini Nostri7 de persona mea cum Vestra is Reverendissima Dominatione mittenda.8 Quamvis iter sit et longum et laboriosum praesertim hoc anni tempore, tamen non poterit esse nisi iucundum cum Vestra Domi­natione Reverendissima. Exspecto litteras a serenissimo rege.9 [3.] Est hic in Urbe dominus Petrus Antonius Berrus Parmensis10 secretarius serenissimi regis Hungáriáé, domini mei gratiosissimi Dominationi Vestrae Reverendissimae per 20 maiestatem eius commendatus. Maiestas sua mihi commisit discedenti, ut ei uti servitori ac secretario suo ubique, ubi esset opus, adessem maxime apud Vestram Reverendissimam Dominationem. Idem et regina11 serenissima iussit. Nunc intelligo oblatam esse occa­sionem Vestrae Reverendissimae Dominationi ei in ista ecclesia Pannensi, quae est ei patria, de aliquo beneficiolo subveniendi. Supplico Dominationi Vestrae Reverendissimae 25 primum ob respectum maiestatis regiae ac reginalis, deinde meorum etiam servitiorum, quae iampridem penitus Vestrae Reverendissimae Dominationi dicavi, dignetur ei pro­videre. Quod ego non aliter conabor apud Vestram Reverendissimam Dominationem promereri, quam si in me ipsum esset collatum. Vestrae Reverendissimae Dominationi servitutem meam humillimam supplex commendo. Quae optime ac felicissime valeat. 30 Romae, XX. Maii 1525. Vestrae Reverendissimae Dominationis servulus humilis Stephanus Brodericus orator Address: Reverendissimo domino meo, domino cardinali de Salviatis Lombardiáé legato, semper observandissimo. [Outside, in a different handwriting:] 1525 orator Hungáriáé, Datae Romae XX Mai. Redditae Parmae 25 eiusdem. 28 fuisset det. supmstr. esset 6 János Statileo. 7 Pope Clement VII. 8 Broclarics mentions in a letter to King Sigismund on 17 May that the Pope ordered him to partici­pate in the peace talks between Salviati and Charles V. 9 Hungarian and Czech King Louis II. 10 Pietro Antonio Berri of Parma arrived in Germany with Legate Tomasso Vio, and they went to the court of Louis II from there. He was appointed Royal Secretary for his services. As such, he visited Rome as an envoy already before 1525. The two credentials that King Louis and Queen Mary issued to Berri as their envoy are dated 31 May 1524. See Tiieiner Augustin, Vetera monumenta Stavomm meridionalium historiam illustrantia, Romae, 1863, 580-581. 11 Maria Habsburg (1505-1558), wife of Louis II from 1522. 113

Next

/
Oldalképek
Tartalom