Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)

Iratok

• eiusmodi conductionis negotium etiam cum Consilio Hungarico communicari, et comitatibus ad minus Cisdanubianis id ipsum intimari, ob quas necessitates dicti milites conduci debeant et in confiniis collocari, alias in hoc quoque negotio non defuturum impedimentum. Quos quidem milites tametsi ducentos esse oppor­teret, non credere se, tamen posse ad tantum numerum conduci, hactenus enim, ne duos quidem ipsorum simul vidisse, quamvis audiat, ut ubi 50 aut 60 conscripti fuerint, eos confestim Kis Comarinum deducendos. Timere se valde ne evanescat etiam con­ductio mille equitum et confiniorum solutio, quamquam Sua Maie­stas hactenus sese clementissime de omnibus resolverit. Ezek után, N. 110—116. alatt, több levél kivonata, a török gyülekezé­sének híreivel. Opinio. Undique et quidem certo affirmari, Turcam Bosznen­sem ad Essecum in castris esse, ac Budám tendere, ipsorum prae­parationem ac dispositionem nonnisi in grave damnum et per­niciem regni vergere. Proinde instantissime supplicatur Suae Matti, dignetur peculiarem regni huius sui curam suscipere, et praeter illos mille equites, adhuc mille alios celeriter conduci facere, sumptusque ad id necessarios non ex camera Hungarica deputare, sed aliunde, ut statim et defacto per manus tradantur. Alioquin neque comitatus insurgere volunt, et regnum maximum subiturum est periculum. Dno palatino scribi posse consolatorias, ac simul excitare ipsum ad stúdium et curam defendendi regni. 2. opinio. Resolutionem Suaettis jam ante factam de trium mensium solutione, 1 generali Cassoviensi intimari posse. Et ut eorum conductionem acceleret et regnicolas animet, deque cura et paterna sollicitudine Suaettis circa defensionem huius regni securos reddat. Alias ea quae consilii bellici sunt, cum ipso com­municanda. 1 Valószínű az 1641 május elejei tárgyalások eredményeképen. (L. 19. sz.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom