Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)

Iratok

26. Regensburg, 1641 júl. 17. III. Ferdinánd a nádorhoz. A hadfogadást és pedig kétezer lovasét, a kamarák és a haditanács kikapcsolásával a nádorra bízza. (Est. lt. 1. I.) köt. 22. — Eredeti.) Ferdinandus Tertius fstb.J Spectabilis et Magnifice fidelis nobis syncere dilecte. Ea, quae de moderno regni istius nostri Hungáriáé statu et constitutione, ac diversis intimationibus, Turcarum apparátus ad Budám atque Esecum confluxum, affirmantibus, Maietti nostrae medio cancel­larii nostri, repraesentari voluistis, clementer intelleximus. 1 Ac imprimis molestum nobis accidit, conductionem mille equitum in tantum dilatam ac retardatam, difficultatesque in modo instituendi delectus, obortas esse. Quae ut tandem post toties factas benignas resolutiones nostras debitum effectum consequatur, ulterioraque obstacula et impedimenta, quibus hactenus accelerandae eiusmodi conductioni, mora iniecta fuerat, praescindantur, ac benignae voluntati ac ordinationi nostrae satisfactum sit, dedimus in man­datis Consilio nostro bellico et camerae nostrae, ut sumptus ad praemissam conductionem destinatos, remotis quibusvis impedi­mentis, manibus vestris consignare debeant. Quin imo ne quid ex parte curae et paternae nostrae sollicitudinis, desiderari videatur, praesertim autem ne in casu insurrectionis generális, banderii regii absentiam queri possint regnicolae, alios quoque mille equites, in eodem regno nostro celeriter conduci tacere decrevimus, in eorum­que stipendia iuxta propositum a vobis medium, ratione arcis ac honorum Galgocziensium, apud fidelem nostrum comitem Adamum Forgach deputavimus, tam horum mille equitum, quam aliorum superius declaratorum, curam, conductionisque rationem fidelitati vestrae eiusque dispositioni committentes. Benigne confisi, fore, ut prudentiae ac discretionis vestrae studio, ita singula accom­uno dentur, ut et regni necessitatibus provisum sit, et nos de grato

Next

/
Oldalképek
Tartalom