Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)

Iratok

Interim non desunt mussitationes, et occulta Consilia, in quibus divisi esse audiuntur : Nam in casu defectus istius, alii regem Persarum ; alii chamum Tartarorum, qui se successorem esse etiam praetendit ; alii vezirium quendam, in magna illa civi­tate Ezdron, ut ipsi vocant, residentem, qui pacatus et composi­tus, magnique iudicii, et domi forisque experientiae magnae esse dicitur, pro conservatione etiam inter semetipsos dignitatis impe­ratoriae, in imperatorem desiderant : Mater vero imperatoris sagax et astuta foemina, et quae hunc ipsum imperatorem filium suum, a furore et parricidio proxime defuncti imperatoris, alias tyranni valde et severissimi, suis variis astutiis et inventis novit vindicare, maximam habet correspondentiam cum supremo vezirio, ea in­tentione, ut per omnia opportuna media gubernium imperatoris istius quietum, et ab omni motu intestino liberum conservaretur, idque eo maxime medio, ut arma, quae forte in propriis eorum vi­sceribus grassari possent ob animorum dissensionem, ad exterarum nationum oppressionem convertantur, quorsum et suscepta haec arma tendere videntur, et passim dicuntur, quorum et si alia, ut potè qui Budam congregantur, defensiva vocentur, alia vero contra praesidium Aszak suscepta, offensiva nuncupentur, ut tamen haec posteriora, in hoc rerum statu, contra tam munitum praesidium, ut est Aszak, imparibus viribus convertantur, persuadere adhuc mihi non possum. Quibus sic constitutis, credere non possum Turcas, prae­sertim circa exteros occupatos, nunc sese contra hunc imperatorem resolvere velie : Vel si isto deficiente adhaererent forte regi Per­sarum, qui et ipse Mahumetanus est, illumque in imperatorem eligerent, coniunctione hac animorum, antiquis dissensionibus sopitis, roboraretur valde impérium Mahometanum : Si vero chamum Tartarorum, ut sucessorem, eveherent, qui et ipse diligen­ter attendit ad defectum imperatoris, tunc sic quoque coniunctio esset potentissima : Si autem contingeret chamum hunc per Turcas contemni tanquam ex gente abiecta et vili, ut tenent Tartaros, oriundum, occasio esset, quo se iidem Turci regi Persarum arctius astringerent, eumque in imperatorem eligerent, quo sic contra chamum forte iniuriam sibi illatam ulcisci volentem praevalerent, ex quo posset contingere, ut et chamus armis Turcicis constrictus mox illis adhaereret, sicque triplicatos eorum vires paulo post Christiani ingenti ruina ipsorum experirentur ; quamvis et defacto

Next

/
Oldalképek
Tartalom