Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)
Iratok
et si non absolutam, tamen dependentiam habet chamus ab imperatore Turcico. Quod si vero tertium, passam nempe in Ezdron existentem in solium collocarent, vel alium quempiam Turcam, sic existimo neque arma Persica ex domo istius tyranni auferri, neque chamum iniuriam sibi illatam potentiori manu vin dicare neglecturum. Horum inter litigia et contentiones armorum Christianorum successum ratum existimarem, si tamen castrenses praeparationes, tam quod ad belli nervum, pecuniam ac militem bonum et aptum, quam vero victualia et commeatus, ac alia bellica, in castrisque contra hostes maxime necessaria sufficienter in tempore disponerentur, nulla enim in parte ditionum Turcicarum hic hostis ita potens est, aut loca et confinia sua ita munita, bonoque milite provisa habeat, quam in hisce partibus oras nostras respicientibus. Posset in eo casu utiliter ammari et populus Christianus in medio Turcorum habitans, cui tunc de armis etiam necessariis oporteret providere. Hungaricus vero miles, coniunctis cum Transylvano (quem facile ea in parte ad nos trahere posse spero) viribus, eos continue posset impetere. Requirendi etiam essent dni Poloni in eo casu, ut ipsi quoque tam salutari bono subscriberent et opitularentur, Turcasque distraherent. Valachi in Croatia una cum milite praesidiario, et coniunctione regnicolarum ibidem, Bosznensem exercitum Turcarum statim aggredi possent. Albanenses alias etiam operam suam ultro offerebant per episcopos ipsorum in omnem occasionem, quorum nonnullorum nomina et assecurationes defacto prae manibus meis existunt. Sed et Muskovitae ac Persae, omnesque Christiani principes ac respublicae in mari et terra requirendi, monendique essent de distrahendis Turcis. Hoc ipsum posset fieri in Bulgaria, ubi populus Turcicum iugum valde gemit ; ad quod aptus minister esset vaivoda quoque Transalpinae Mattheus. Possemus insinuationen facere in tali casu passis etiam in confinibus existentibus, sicut etiam ipsi vezirio Budensi, qui iugum et tyrannidem ipsorum imperatoris, vitaeque insecuritatem valde abhorrent, qui cum sint avidi libertatis, et cupidissimi donorum, multa, ut spero, per eos facere possumus ; Maxima tamen in his