Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)
Iratok
1. Regensburg, 1640 dee. 7. Kancelláriai előterjesztés a nádornak a kancellárhoz nov. 23.-án írt leveléről. A felsőmagyarországi végek fizetetlensége, az igért 500 lovas fogadásának húzódása ; Rákóczy terve a Kraszna vizének elvezetésére. (Orsz. Lt. Kanc. Propos. 1640. N. 302—307. — Fogaim.) 7. 10 bris 1640. Ratisbonae. (N. 302.) a Dominus palatinus seribit dno cancellano de 23. gbris ex Forchtenstain. Se needum quidem firma uti valetudine, nihilominus tamen nihil eorum, quae ad servitium Suaettis et emolumentum regni pertinent, praetermittere, tametsi se multis difficultatibus impediri videat. Nam ad eorum, quae hactenus Suattas clementer resolvere dignata est, effectuationem, rem pecuniariam in potestate dni Pauli Palffi consistere, qui infirmitatis incommodis ita constitutus esset, ut praeter linguam vix aliqua membra movere possit. Unde per ipsum hac in parte nihil effectuari valeret. Confinia etiam partium regni superiorum penitus negligi, cum tamen media, quibus ipsis succurri possit, in prompta essent, ex quo nonnisi gravem confusionem emergi necesse erit. De quo quidnam dnus Niary generális Cassoviensis seribat dno palatino, id intelligi posse ex literis ejusdem. Seribit autem dnus Nyary. Confiniarios de solutione sua jam piane in desperationem redigi. Neque superesse quibus ipsos mediis animet, cum nullám habeat resolutionem. Per illos sibi in conspectu obiici, se sub prioribus generalibus solutionem accepisse et nonnisi tempore huius eandem sibi denegari. Id quod cum quanta ignominia sufferre cogatur, facile judicari posse. Neque sibi quicquam extra a A «Propositiones» sorozatnak ügyek szerint való számozása későbbi rendezés alkalmával történt.