Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)

Iratok

commissionem dni Palffi solvi. Unde propriis sumptibus se Casso­viae persistere non potuisse, sed coactum in sua bona, quae exigua haberet, se recipére. (N. 303.) Exactionem et continuationem mediae tricesimae urgere apud comitatus esse quidem conveniens, verum requiri etiam, ut ea in bonum et emolumentum confiniorum impendatur, nam ex hoc quoque magnani emersuram confusionem asseverai. Rogat Suaetti humillime repraesentari, dignetur clementem dis­positionem superinde facere, ut hac media tricesima diligenter erogetur in confiniarios. (N .304.) Porro conductionem quingentorum equitum vereri se ne cum scandalo totius regni evanescat ; comitatus autem continua intertentione equitum taedio affici et sensim molestos dilabi, interea autem Turcam omnia impune agere, eoque jam penetrasse, ut ultra loca mineralia comitatum Zoliensem sibi subjiciat, pro cuius defensione se nunc ibi castellum erexisse et eidem centum pedites comitatus illius imposuisse, quibus tamen absque campestri milite parum effici poterit, maxime ob moder­num confiniorum ad ruinam redactorum statum et conditionem. (N. 305.) Ulterius : Quidnam princeps Transylvaniae cum deductione et derivatione a suo naturali cursu et meatu fluvii Kraszna intendat, id intelligi posse ex literis vice capitanei Zat­mariensis ad Suam Mattem "datis. Qui sic seribit. Se pro debita fidelitate Suaetti humillime significare debuisse, principem Tran­sylvaniae fluvium Kraszna in alias partes convertere conari, idque iam denuo comitatibus in Partium ditionibus, in mandatis dedisse, qui die 5. Novembris habita congregatione in comitatu Krasz­nensi dimensioneque fossurae longitudinem orgiarum 3323 prin­cipi significarunt, iamque ulteriorem principis dispositionem prae­stolantur, utrum id opus per connumerationem portarum vei vero alio modo confici et effectuari velit. De quo scribit etiam dnus Stephanus Nyary. Deductionem eiusmodi fluvii fore cum inae­stimabili damno castri Echied, tanti patriae fortalitii, nam praeter hoc, quod prata circa eundem fluvium existentia, usque ad Echied inde irrigentur, si hostilis aliqua, quod Deus avertat, invasio in illis partibus ingrueret, facilem viam inventurum esse hostem expugnationis eiusdem arcis. Nam in aestate sicca, fossam forta­litii, per quam nunc fluvius Kraszna praeterlabitur, totaliter exsiccari necesse erit. Quo in negotio opinio dni palatini est, id

Next

/
Oldalképek
Tartalom