C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században, II. rész. A sasadi tizedper 1452-1465 közötti „krónikája" - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 8. (Budapest, 2015)

3. Palicsnai Péter esztergomi kanonok levelei a káptalanhoz (Lakatos Bálinttal közösen)

134 Palicsmi Péter esztergomi kanonok levelei a káptalanhoz Item, quod dictum c(apitulu)m e(cclesie) S(trigoniensis) sic, ut premittitur, corporalem, realem et actualem seu quasi dictarum decimarum pretacti predii N(ewegh) et eius territorii iuriumque et pertinentiarum earundem repositis, restitutis et reintegratis possessionem huiusmodi expost ac antea, continuo videlicet a dicta die XIIII die mensis Septembris per totum residuum annum MCCCCLII necnon per annos MCCCCLIII, MCCCCLIIII, 1452. IX. 14-1457. MCCCCLIIIII, MCCCCLVI, MCCCCLVII usque in presentem [p. 4.] tenuerint, continuarint, prout tenent et continuant de presenti decimas bladi et vini huiusmodi temporibus, quibus colliguntur, necnon fructus, redditus et proventus ex predio N(ewegh) et eius territorio provenientes, percipientes et levantes ac in suos et dicte e(cclesie) S(trigoniensis) usum convertentes palam, publice et notorie, et quod etc. Item, quod premissa omnia et singula fuerant, erant et sunt vera, publica, notoria et manifesta atque de eis omnibus et singulis fuit et est publica vox et fama. Exceptiones per partem adversam contra articulos imminente procedentes sunt hee: Negat contra III articulum, quod capitulum umquam fuerit in possessione decimarum et dicit, quod ab(bas) et conventus fuerint et sint in possessione a tanto tempore, quod non est memoria, usque ad tempus spoliationis. Contra III et IIII negat, contra V dicit contenta in eo esse falsa, cum sit veritas, quod ab(bas) et c(onventus) fuerunt in possessione absque eo, quod c(apitulum) fuerit in possessione percipiendo decimas. Contra VI, VIII et IX negat, nam veritas est, ab instante c(apitul)o anno in articulo contento moniti et requisiti umquam fuerunt aut barones deputati in congregatione quin ymmo cessarunt. Contra X et XI negat contenta et quod barones non commiserunt nec mandaverunt c(apitulum) poni in possessionem, aut quod veritatem habuerit, aut quod dederit auctoritatem gubernatori. Contra XII et sequentem negat illos, et quod c(apitulum) anno expresse in articulo receperat possessionem et illam continuarunt usque ad tempus spolii quin ymmo cessarunt, sed veritas est, quod conventus de dictis anno et mense fuit in possessione recipiendo decimas. * Ex affectione cordis et spero, quod efficiunt multum, sint ad istum intellectum littere predictorum, quod abbas et conventus fuerunt conventu in regno Hungarie super spolio quarundam decimarum predii Newegh et eius territorio et tandem appelatum fuit ad concilium Basiliensem, dum in vigore concilium erat et coram competenti

Next

/
Oldalképek
Tartalom