C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században, II. rész. A sasadi tizedper 1452-1465 közötti „krónikája" - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 8. (Budapest, 2015)

3. Palicsnai Péter esztergomi kanonok levelei a káptalanhoz (Lakatos Bálinttal közösen)

Első levél (1458. február 28. Róma) 135 1 iudice in eodem c(oncili)o legitimi processus fuerunt facti, in quibus abbas et conventus propter contumaciam fuerunt condemnati usque ad brachium seculare, cum quibus processibus abbas et conventus fuerunt moniti de anno XXXV et XXXVIII et LII, tandem nolentes 1435,1438,1452 5 obedire mandatis ecclesie sint abbas excommunicatus et conventus suspensus a divinis et monasterium interdictum et etiam alia loca, ad que contingebat venire dictum abbatem cum suis, omnes censuras ecclesiasticas dictus abbas etc. non formidans petitum fuit brachium seculare a domino nostro pie memorie Iohanni gubernatore, qui 10 prestitit tale brachium seculare et commisit suis familiaribus, ut inducerent capitulum Strigoniensem ad possessionem corporalem, realem et actualem decimarum predii Newegh et eius territorii, ipsi induxerunt dictum capitulum et protexerunt idem in perceptione earundem. Visis istis protectionibus abbas et conventus impetrarunt 15 quoddam registrum a s(anctitate) vestra etc., scit tamen s(anctitas) vestra, quomodo dominus meus fuit fidelis toti Christianitati et protexit eam secundum suum posse, et non fecit talia, que fuissent contra iuris dispositionem, protegendo dictum capitulum vigore brachii secularis, sed fecit illa, que concernebant dispositionem Dei, 20 ideo recurro ad pedes s(anctitatis) vestre [p. 5.] humiliter implorando, quatenus dictam causam s(anctitas) vestra advocet ad se et simpliciter extingwat absque illo, quod littere legantur in audiendo dictarum19 dictis abbati et conventui perpetuum silentium20 imponendo, ut processus facti in concilio Basiliensi sint validi, uti dominus meus 25 pie memorie induxit dictum capitulum vigore brachii secularis, ne mundi homines glorientur, quod retractantur facta domini mei, quia pro utilitate Christiana nil faciunt, sed solum cupiunt desideria ipsorum adimplere. Item tales littere multum secrete petantur, quod pars adversa 30 nesciat, faciatis scribere per vos et solum ad sigilandum ad ipsos partetis, habitis istis litteris faciatis scribere cum dominis legatis de Angeli21 et domini nostri reverendissimi radificando scripta illorum, quod verum scribunt. Item specialis homo ad ista disponatur, qui sciat diversa ex 35 parte Tureorum dicere domino nostro s(anctissimo), quia non esset honestum, quod ego talia hic procuro, quia plures noscunt me et si dicerem mundana, pactum esset sub brevibus verbis; statum cause poteritis scribere in illis litteris predictorum, addatur: non obstantibus quibuscunque terminis in causa servatis aut servandis 19 A legantur in audiendo dictarum egykezűleg a kihúzott expediator sine audien. szavak fölé írva. 20 A szó előtt kihúzva: silnen. 21 Iohannes Carvajal bíboros „Sancti Angeli in foro piscium", 1446-1461. (HC II. 66.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom