C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

298 12 (1425. január 20.) 10 15 20 25 22. ipsorum abscondissent etc. Respondetur, quod dicti domini nonnisi unum tucconem in ipsorum potestate habuerunt, quem de consensu suo diviserunt et ipse suam quartam de eodem habuit, reliquos vero pisces, si quos prendiderunt, semper unacum eo et familiaribus suis pro coquina consumpserunt. 22. Item idem dominus noster prepositus in quadam possessione communi Nyarasd anno etc. XXI et XXII tulit decimas frugum et census laneorum excludendo capitulum de perceptione eorundem proventuum pertinentium ad capitulum. Ita fuit etc. Responsio ad XXIIum articulum: „respondeo, ante recessum meum nuper de Posonio faciendo rationem cum eisdem dominis, computate sunt ad rationem meam, quomodo remitto constientie ipsorum nec ipsi domini de capitulo super hiis contra me querulati deberent, constat enim eis clare, quod de omnibus debitis satisfeci eis et diligenti animo optare ab aliquibus eorundem, ut cum mutua in Domino caritate consimilem mihi satisfaccionem impenderint et exhiberint." Repplicatio ad responsionem XXII articuli, ubi ponit, quod ante recessum suum de Posonio etc. Respondetur, quod de possessione Nyarasd, prout in articulo continetur, tulit decimam frugum et laneorum census nullam penitus mentionem de eisdem in ratione faciendam etc. 23. Item pretactus dominus noster prepositus in possessione Kwrth recepit IIC denarios pertinentes ad ipsum capitulum tantum et quia iidem iobagiones propter ipsorum paupertatem ipsis dominis de capitulo ad statim dare non potuerunt, propter quod ipse eosdem iobagiones in VIC denariis contra Deum et iustitiam etiam irrequisito capitulo taxavit, cum huiusmodi taxatio penitus ad eum pertinere non dinoscitur. Ita fuit etc. Responsio ad XXIIIm articulum: „dico, quod quitquid recepi a iobagionibus nostris, distribui cum eisdem, quomodo etiam remitto constientie ipsorum." Replicatio ad responsionem vicesimitertii articuli, ubi ponit, quod quitquid recepi a iobagionibus nostris distribui etc. Respondetur, eundem simpliciter negando, quia capitulo omnino nichil dedit de eisdem etc. 24. Item quamvis iudex et iurati possessionis communis prepositi et capituli in Wassaruth de consensu et certa scientia omnium et singulorum iobagionum eiusdem possessionis Vc denarios ultra taxam regiam aliam eidem possessioni impositam pro expensis necessariis ad capitulum et ad alia loca pro eadem possessione penitus imposuerunt, nescitur tamen qua auctoritate idem dominus noster prepositus fructus predictos Vc denarios per minas carceris seu intruncationis eidem iudici per ipsum dominum prepositum factas ab eodem iudice sine scitu et consensu capituli extorsit, tulit et levavit etc. 1421,1422 30 35 40

Next

/
Oldalképek
Tartalom