C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)
Oklevéltári rész - Oklevelek
12 (1425. január 20.) 299 Responsio ad XXmum quartum articulum: „dico mihi non constare quicquam de contentis in articulo prenotato." Repplicatio ad responsionem XXmi quarti articuli, ubi ponit, sibi nichil constare de contentis in articulo etc. Respondetur remittendo se ad iudicem et iuratos eiusdem possessionis, a quibus eandem pecuniam tulit et extorsit. 25. Item idem dominus noster prepositus anno etc. XXI° mensis 10 15 20 25 Novembris in eadem possessione Wasaruth cum XXI equis vel pluribus in sex diebus tamen consumpsit LII metretas magnas avene absque feno. Igitur propter huiusmodi gravamina plures de eadem possessione et aliis exiverunt et plures de die in diem exire nituntur. Ita fuit etc. Responsio ad XXquintum articulum: „dico, quod non fui cum tot equis, sicut exprimitur in ipso articulo, nec est ita, ut ponitur in eodem, et nec ipsi iobagiones recesserunt alia de causa, nisi propter onera laborum, quos labores ipsi domini fieri fecerunt in piscatura piscine ville Wasaruth, nam plus quam centum diebus ipsi iobagiones super dicta piscina laborando arare non potuerunt, propter quod quamplures ex eis exierunt et recesserunt et licet ipsi dixerint sepius predictos iobagiones propter taxam regiam recessisse. Ego enim congregavi eos et semper laboram decorare possessiones nostras multitudine populorum, quantum potui, quomodo remitto ad omnes nobiles et ignobiles illius comitatus." Repplicatio ad responsionem vicesimiquinti articuli, ubi ponit, quod non fuerit cum tot equis in possessione Wasaruth etc. Respondetur etiam remittendo se ad iudicem et iuratos ac totam communitatem eiusdem possessionis etc. 26. 30 35 40 Item dictum capitulum ponit, quomodo de anno Domini etc. XXIIP mensis Novembris in dicta possessione Wasaruth sepefatus dominus noster prepositus per suos familiares quandam seram ante comodum(!) cuiusdam iobagionis in eodem commorantis iussit rumpi usque eiusdem comodi apertionem sua potentia mediante, de quo vinum in bona quantitate recepit, prout sue placuit voluntati eidem iobagioni minas grandes imponendo et obprobriosis eundem male tractando. Item, quod predictus iobagio per eundem dominum prepositum in predicto vino dampnificatus fuit in decem florenis per centum et nisi ipsum capitulum de huiusmodi dampnis satisfactionem omnimodam impendisset, ipse se ab eadem possessione transtulisset. Ita fuit etc. Responsio ad vicesimumsextum articulum: „respondeo, quod illa sera non fuit rupta de mea voluntate, que omnino intacta mansit, est bene verum, quod vinum fuit receptum a domina illa ad dicam de consensu duorum capitularium protunc ibi existentium pro recreatione piscatorum nostrorum, de quibus ipsi pro mea portione fecerunt mihi rationem." i T----------T 1421. XI. 1423. XI.