C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)
Oklevéltári rész - Oklevelek
1 5 10 15 20 25 30 35 40 288 11 (1425. január 20.) 11.1 Item licet iuxta laudabilem et prescriptam eiusdem ecclesie consuetudinem distributio seu divisio piscium, munerum et aliorum proventuum communium pertinuisset et de iure pertineret ad decanum cum uno alio vel duobus canonicis per prepositum et capitulum electis eidem decano adiunctis, tamen idem dominus noster prepositus omnino vult, quod huiusmodi divisiones fiant per eum in domo sua et non decani, sicuti huiusmodi divisiones per eum in domo sua facte sunt in preiudicium et gravamen dicti capituli non modicum. Ita fuit etc. Responsio ad undecimum articulum: „dico, quod dignetur ea v(estra) r(everenda) p(aternitas) videre et considerare, an sit convenientius, ut huiusmodi divisiones seu distributiones piscium, munerum et aliorum proventuum communium fieri debent in domo mea prepositi vel ipsorum, quia divisio ubicumque fiat homo meus semper debet esse presens de laudabili et approbata consuetudine ecclesie predicte et aliarum ecclesiarum collegiatarum." Replicatio ad responsionem undecimi articuli, ubi ponit magis convenienter divisionem debere fieri in domo sua quam decani. Respondetur, quod alias divisio et distributio piscium et aliarum rerum secundum antiquam et laudabilem consuetudinem ecclesie v(estre) r(everende) p(aternitatis) et cuius contrarii memoria hominum non existit, semper in domo decani fuit facta et non prepositi, prout in articulo undecimo continetur. Insuper r(everenda) p(aternitas) in ecclesia eiusdem v(estre) r(everende) p(aternitatis) per vestros predecessores clare determinatum extitit, quod prepositus tunc temporis in eadem existens et sui successores eandem ecclesiam suis iuribus et libertatibus frui et uti permittant et nullas novitates inducant, prout in privilegiis desuper confectis lucidius continetur. Unde pro parte prefati capituli ipsi domino nostro archiepiscopo extitit Strigonii supplicatum et petitum in fine positionis articulorum in hunc modum: „Quare, reverende pater, eedem v(estre) r(everende) p(aternitati) humiliter et devote v(estre) p(aternitatis) capellani capitulum Posoniensis antedicti supplicant, quatenus memoratum dominum Ladislaum prepositum ab huiusmodi illicita et iniuriosa vexatione et minus iusta impetitione prohybere ipsosque v(estre) r(everende) p(aternitatis) capel- lanos capituli predicti in antiqua et approbata consuetudine ac libertate hactenus et a multo tempore inconcusse in prefata ecclesia tentis et observatis defendere et conservare prefatumque dominum Ladislaum prepositum in expensis per dictum capitulum Posoniensem in hac lite factis vel in futurum fiendis finaliter condempnare condempnatumque ad solutionem eorundem iudicialiter astringi et compelli iustitia mediente." Similiter etiam per ipsum dominum Ladislaum prepositum ibidem extitit supplicatum in hunc modum: „Quocirca, r(everende)