C. Tóth Norbert - Lakatos Bálint - Mikó Gábor: Zsigmondkori Oklevéltár XIV. (1427) - A Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 59. (Budapest, 2020)

1427

100 1427. február 1. tuum mardurinalium necnon censuum et exactionum ac vinorum et bladorum eidem domine regine de civitatibus, opidis, villis tenutisque et territoriis regni nostri Sclavonic singulis annis alias provenientium octo milia florenos auri puri de urburiis nostris vigore aliarum litterarum et privilegiorum nostre mai­­estatis superinde confectarum usque ad vite sue tempora duximus deputan­dos, ascribendos et appropriandos, considerantes tamen et occulta fide cer ­nantes sepissimam mutabilitatem et variationem eorundem proventuum nostrorum tricesimalium, qui quandoque excrescere, quandoque vero decres­cere contingunt, ne ex hoc ipsa reginalis maiestas in suis proventibus dispen­dium aliquod subeat inposterum, atque in sui status conservatione quibuspiam exponatur incomodis, nos volentes1 et dispendiis huiusmodi occurrere et pro­fectibus ipsius domine regine salubriter intendere, ipsamque de dictis proven­tibus reddere certiorem, receptis prius ab eadem domina regina et manibus nostris reapplicatis eisdem universis et quibuslibet proventibus nostris trice­­simalibus in eorundem necnon pretitulatorum octo milium florenorum auri, concambium et permutationem universas et singulas urburas minerarum auri, argenti, plumbi et ferri aliorumque quorumlibet metallorum nunc habitorum et in futurum acquirendorum civitatum nostrarum Crempniciensis et Sebnich, Kewnigspergh, Novizoli, Lybetha, Bakabanya, Feyerbania et Hodrech vocata­rum pertinentiarumque earundem necnon cussionem monetarum auri et ar­genti camere nostre Crempniciensis, demptis dumtaxat mineris et urburis cupri, quas nobis et iuri nostro regio reservamus, nove nostre donationis titulo ac ex certa nostre maiestatis scientia, prelatorum etiam et baronum nostrorum ad id accedente consilio prematuro eidem domine regine dedimus, donavimus et contulimus, ymmo damus, donamus et conferimus usque ad eadem vite sue tempora possidendas, tenendas pariter et habendas. Ita videlicet, quod ipsa domina regina omnes et quoslibet introitus et proventus earundem urburarum et cussionis monetarum predictarum tam temporibus nostre maiestatis, quam succesorum nostrorum regni Hungarie vita sibi comite pro se ipsa totaliter et ex intergo percipere et levare valeat atque possit. Nosque aut successores nostri predicti vivente eadem domina regina de ipsis urburis et cussione monetarum nostrarum nil penitus disponere nec de eisdem nos intromittere quoquomodo valeamus seu valeant modo aliquali. Moderationem tamen et limitationem mixture argenti et cupri seu legam in moneta argentea pro tempore cudenda necnon deputationem probatorum monetarum auri et argenti nobis et eisdem nostri successoribus tenore presentium reservamus. Volumus insuper, quod ipsa domina regina prefatos universos et quoslibet proventus urburarum et cussionis monetarum predictarum pro maiori et ampliori pecuniarum sumpma, qua eidem visum fuerit, singulis annis personis ydoneis, quibus ma­luerit, locandi et arendandi necnon comitem urburarum preficiendi, qui eidem proventus urburarum administrare et questiones inter montanistas emergen­das more alias solito debeat diffinire, necnon scanssores earundem montana­rum et cussores monetarum predictarum aliosque officiales semper pro sui li-

Next

/
Oldalképek
Tartalom