Szőcs Tibor: Damus pro memoria-oklevelek - A Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 54. (Budapest, 2017)

Regeszták

260 Szőcs Tibor: Damus pro memoria-oklevelek kos másnapján [aug. 5.] a társaikkal együtt ismét rátörtek a házára, és minden ott lévő holmiját elvitték, és az éjszaka csendjében az anyját ruháitól megfoszt­va lemeztelenítették. István mester és fivérei az oklevéladó kérdésére tagadták mindezeket. Az oklevéladó ezért - meghallgatván a helyi nemességet is - el­rendelte, hogy András fia Miklós és fivérei állítsanak tanúkat a leleszi konvent színe előtt a vádjuk igazolására, az oklevéladó zilahi elfoglaltsága után a házá­ba való visszatérésének 15. napján. Eredeti DL 69939. (Kende család 8.) Az oklevél szövege: Datum pro memoria, quod Nycolaus filius Andree pro se et pro Mychaele et Deseu fratribus suis ab una parte, ab altera vero magister Stephanus, Tatyz, Andreas et Gregorius filii Jacou de Helmech coram nobis personaliter comparendo, per predictum autem Nycolaum filium Andree propositum extitit et relatum, quod predicti magister Stephanus et fratres sui tertio anno post exitum Tartarorum manu violenti et potenti venissent noctis in silentio ad domum suam Wolkoy vocatam et ibidem fratrem suum occidissent, et ab ipso die incipiens terram suam usi fuissent, et in usu ipsius terre sue sexaginta marcarum dampni eidem irrogassent, item anno Domini M° CCC° septimo postmodum in festo beati Georgii martiris cuidam iobagioni suo, qui ab ipsis habita licentia recessisset sine culpa sua, octo marcas dampni eidem irogassent. Item eodem anno in crastino beati Dominici confessoris manu potenti cum aliis sibi coadunatis et amicis per adductionem ipsorum iterato ad domum suam venissent, et universas res in domo sua existentes penitus abstulissent, similiter noctis in silentio, quod magis est, dominam matrem suam in vestibus suis spoliando denudassent. Cum autem, contra istis propositionibus [!] predictos magistrum Stephanum et fratres suos interrogassemus, responderunt, quod de predictis articulis causarum inculpabiles essent penitus et inmunes ita, quod nec tertio anno post exitum Tartarorum ad domum suam venissent, nec fratrem suum occidissent, nec terram suam usia fuissent, nec sexaginta marcas dampni eidem intulissent, nec anno suprascripto iobagioni suo octo marcas dampni intulissent, nec ad domum suam iterato et vicibus iteratis venissent, nec res domesticales recepissent, nec matrem suam denudassent, unde nos unacum nobilibus provincialium partium adiectionibus audiendo decrevimus, quod predictus Nycolaus filius Andree et fratres sui assertionem suam prehabitam in quindenis reversionis de tractatu habito de Zylah ad domum nostram coram preposito et conventu de Lelez contra predictos Stephanum et fratres suos cum testibus, quibus evidentioribus poterint debeant comprobare. Datum in Geren, tertio die octavis Sancte Trinitatis. Hátulján: Super productione testium pro Stephano filio Jacou et aliis fratribus suis contrab Nycolaumc filium Andree et alios fratres suos. a usu-ból javítva b előtte áthúzva ugyancsak: contrac Nycolaus-ból javítva

Next

/
Oldalképek
Tartalom