C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
1522. március 51 expediti nondum sunt, eandem curam geratis. Quod dominus vayvoda ad partes inferiores profectus est, multum nobis placet et multo fuisset melius, si dudum antea hoc fecisset. Credimus eum non neglecturum, quitquid pro defensione regni facere poterit. Id autem vehementer dolemus, quod Turei castrum Orsowa expugnaverunt et Peeth obsederunt. Gratum vero illud quoque, quod Ioannem Kallay remoto Gerlesthey in banum ad Zeurinum prefecistis et cum peditibus dimisistis. Ut enim est dignus et strenuus, ita poterit et nobis et isti regno servire. Libenter etiam audivimus, quod ad Titulium pedites ducentos miseritis, nam aliter locus ille conservari non posset. Probamus et illud, quod Nicolaum Macedonyay ad Themeswar dimiseritis. Quod ad Jayczam pertinet, miserant ad nos nuper Keglewyth et Gelethfy et ea omnia, que vos nobis scripsistis, litteris suis significaverunt, unde non fuit nobis visum, ut Jayczam sine bano relinqueremus, desperarent enim omnes, si hoc fieret. Preterea scripsimus ipsi Gelethfy, ut intret tanquam banus, Keglewyth resignet castra ad manus illius. Committatis itaque eidem Gelethfy, ut reddat litteras expeditorias prefato Keglewyth tempore resignationis castrorum, quia nullo pacto vult manere in officio et quia unus banus non sufficit ad tuenda castra illa, rogamus, queratis et ordinetis ipsi Gelethfy collegam. Nam si etiam plures essent hoc tempore custodes, esset valde necessarium. Scribatis prefato Gelethfy, ut tanquam banus habeat curam etiam ad castrorum Banyaluka et Orbazvara conservationem, quod si non faceret, curetis, ut intra reditum nostrum aliquibus aliis illa committantur. Ideo autem fecimus ipsum Gelethfy banum, quod alium habere non potuimus. Nam, cum adhuc Bude essemus, ut recordari potestis, ad hunc finem vocari ad nos ipsum Gelethfy feceramus, ut in banum preficeretur. De his omnibus nuper vobis pluribus scripsimus per familiarem Keglewyth et etiam per Anthonium Korlaczky nuntiavimus. Ceterum rogamus vos, accuratissime curetis, ut etiam capitaneus Segniensis expediatur, concordetis, quomodocunque fieri poterit, cum eo. Idem faciatis, rogamus etiam, de banis Croatie et de his, qui castra Croatica tenent. Nam, ut scitis, absentes his rebus intendere non possumus, ubi autem Deo dante redibimus, nos ipsi una vobiscum diligentissime omnia curabimus. Si nondum venit ad vos Sigi- smundus Banfy, efficiatis, ut veniat citissime et concordetis cum eo, et etiam cum Carlowyth, uterque poterit habere solutionem suam in Sclavonia, ut nos speramus, et si aliter fieri non posset, etiam castra ipsa faciatis dari ad manus eorundem. Nam si illi, qui nunc tenent, ulterius tenere noluerint et alios non invenietis, necesse est, ut bani teneant. Credimus eos tam fideles, ut tute eis illa committi possint. Quod autem conventiculam illam dissolvendam curaveritis cum domino vayvoda, grato animo a vobis acceperimus, nam certe huiusmodi conventicule nunquam aliquod bonum attulerunt. Illud autem plurimum nobis molestum est, quod