C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
52 7522. március subsidium tarde exigitur. Nam ex ea tarditate periculum, ut vos quoque scribitis, illi regno nostro poterit evenire. Quam ob rem fidelitatem vestram diligentissime rogamus, velit, quantam maximam poterit, dare operam et studiosissime curare, ut illud celerius exigatur. Quod ad hec auxilia nostra, quorum gratia huc venimus, attinet, nihil aliud magis curamus, quemadmodum rogastis, quam ut illa tempestive expediantur et una pars premittatur, antequam maior numerus expedire poterit. In Moravia nunc diéta celebratur pro huiusmodi auxiliis ordinandis, in qua reliquimus prepositum Albensem et Franciscum Balassa, qui res nostras illic so- licitent. Nam sine conventu generali tractari hec negocia non potuerunt, ea autem commissione eos illic reliquimus, ut aliquam partem gentium, quas Moravi daturi sunt, quam citissime versus Hungáriám mittendam curent. In Moravia juramentum prestitimus maioremque partem discordiarum, que fuerunt inter status, composuimus. Restat una solummodo difficultas de electione maiorum officialium illamque in reditu nostro complanabimus. A Bohemis in metis Bohemie honorifice sumus suscepti volebantque, ut ibidem iuraremus, quod non fecimus, cum non debuerimus, nam reges hereditarii, ut nos sumus, non tenentur, nisi Präge iurare. Iidem domini Bohemi, ubi audiverunt rationes nostras, non gravarim ad nostram voluntatem accesserunt et hoc pacto prospere nobis omnia ubique evenerunt, et non dubitamus, quin Deus etiam impo- sterum res nostras prosperiores faciat.. Pervenimus ad Brodam Almanicalem, hoc autem triduo Präge erimus et omnibus aliis negotiis nostris postpositis ad ordinanda auxilia omne studium nostrum omnemque curam convertemus et pro consilio vestro id, quod etiam nobis in animo fuit, quanto fieri poterit, citius partem aliquam ad Hungáriám mittendam curabimus. Rogamus itaque fidelitatem vestram, ut interim curam gerat de istius regni nostri Hungarie defensione, quam fidei et ve- stre diligentie commendavimus. Datum in Broda Almanicali, feria secunda post dominica Oculi, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo. 31 1522. március 25. Buda. Bátori István nádor, királyi helytartó levele Selmecbánya városához, amelyben megparancsolja nekik, hogy az ez évi adót tüstént fizessék meg a kincstartó emberének. Papíron, záró papírfelzetes gyűrűspecséttel. SA v Banskej Bystrici, Pobocka Banská Stiav- nica, Selmecbánya város lt.: Selmecbánya város tanácsa: Az Országos Levéltár által visz- szaadott oklevelek és iratok 2-174. (DF 234 950.)