C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

1522. március 37 pervenerimus, de celleri reditu nostro sollicite curabimus et antequam redeamus, mittemus aliquem numerum peditum ad defensionem huius regni, pro quibus iam et scripsimus et nunciavimus Bohemis, ut eos, quam citissime, expedire debeant. Ceterum dum eramus Bude, ex litteris cesaris ad nos datis intellexistis maie- statem suam Nuremberge conventum generalem pro iuvandis rebus nostris indi­xisse. Cum autem essemus in itinere a principibus imperii litteras alias habuimus, quarum exemplum de Germanico in Latinum traductum vobis misimus, quibus declaratum est prima die Martii presentis conventum ipsum pro habendo tractatu contra Thureos et ferenda nobis ope inchoari, monemur eisdem litteris, ut et nostri et serenissimi regis Polonie oratores ad huiusmodi conventum mittantur. Nos igi­tur ad hanc legationem deputavimus reverendum patrem Franciscum de Flumine, episcopum Segniensem et egregium Stephanum de Deeshaza, nam alios habere non potuimus. Scripsimus autem et per postas quoque misimus ad regiam ma­jestatem Polonie, rogantes fraterne, ut ipsa etiam velit ad predictum conventum Nurembergensem oratores suos mittere. Preterea miseratis ad nos magnificum Gasparem de Raska, pro rebus nostris aureis et licet littere thezaurariorum regni vise nobis non fuerint sufficientes, nos tamen utique res ipsas aureas dedimus, hec ideo voluimus vobis significare, ut intelligeretis nos habere singularem curam ad ea omnia, que regni nostri defen­sionem [concernunt] et ut sciretis ea, que post nostrum a vobis discessum hic acta fuerunt nihilque nobis magis cordi esse, quam regni salutem. Non dubitamus autem, quin Dei optimi maximi nutu et providentia principesque Christiani ad fe­rendam nobis opem propensi inveniantur et pro tuenda salute regnorum nostrorum in nostri auxilium concurrant. Quare fidelitates vestras hortamur et rogamus, ve­litis vos quoque interim, dum aberimus et dum auxilia venient, sollicite curare, ut subsidium citissime exigatur, ut gentes conducantur, ut confinia tueantur, ut ea, que necessaria sunt, ad regni defensionem expediantur. Nos vicissim nihil preter- mittemus absentes, quod vel cura, vel labore prestari a nobis pro bono regni et salute subditorum nostrorum poterit. Demum in hoc itinere nostro intelleximus pro certo a plerisque, qualiter qui­dam, qui rebus novis student et qui seditionibus cum regni periculo rebus suis consulere consueverunt, conventiculas aliquas fieri statuissent ad hunc finem, ut que nuper in diéta festi Beate Elizabeth pro regni defensione ordinata publico totius regni consensu fuerunt, perturbarent et novum aliquid statuerent, quod no­bis non potest non vehementer displicere, fieret enim hoc et contra bonum pu­blicum et contra nostram dignitatem authoritatemque vobis per nos concessam. Nam conventiculam sine voluntate nostra nemo fidelis facere potest, deinde ex hoc nihil aliud nasceretur, quam seditio, que plerumque citius solet evertere rem publicam, quam hostis externus, fieret etiam ignominiosum toti regno, si pauci illi,

Next

/
Oldalképek
Tartalom