C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

38 1522. március quicunque sunt, per licentiam turbarent illa, que pro tuenda salute regni in prete- rita diéta fuerunt ordinata, presertim cum iam constitutiones illas ad pontificem, ad cesarem, ad regem Polonie aliosque principes miserimus. Mirarentur enim et maximam omnibus ordinibus levitatem ascriberent, quando audirent ordinationes totius regni salutares, tam subito fuisse levissimorum hominum factionibus immu­tatas. Nam si priores ille constitutiones observentur, non est dubium, quin regnum conservari possit, donec a principibus Christianis fuerimus adiuti, que res cum ab­surda nimis sit et a fide bonorum aliena non convenit, neque pati volumus, ut in effectum ducatur. Quare fidelitates vestras hortamur rursum et rogamus nihilominusque vobis mandamus, quatinus acceptis presentibus modis omnibus prohibeatis seditiosos illos, ne contra nostram vobis per nos concessam authoritatem preter consensum nostrum aliqua conventicula fiat et in ea aliquid tale statuatur per ipsos seditiosos, quod in regni ruinam et excidium redundare possit. Nam si aliter factum fuerit, nos etiam aliter de remedio oportuno cogitabimus. Si quid autem contra authoritatem nostram prohibitionemque tentatum a quibuscunque fuerit, nobis fideliter rescri­batis, nam conculcari authoritatem nostram a nemine patiemur, super quibus etiam ad omnes comitatus literas dari statuimus, secus non facturi. Datum in arce Ho- lych, feria quinta proxima post cinerum, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo. 15 1522. március 6. Holies. Szálkái László váci püspök levele Bátori István nádorhoz és Szapolyai János er­délyi vajdához, királyi főkapitányokhoz a király aranyai ügyében, amelynek egyik részét átadták Ráskai Gáspárnak, a másik részét pedig a királyi kincstartónak Pétervárad fenntartására, mindemellett beszámol nekik a király útjáról és arról, hogy még nem foglalhatta el az egri püspökséget. Papíron, záró gyűrűspecsét nyomával. DL 25 643. (MKA, Archivum familiae Nádasdy.) S(pectabilibus) et magnificis dominis Stephano de Bathor palatino ac locumte- nenti regie maiestatis, neenon Iohanni comiti Scepusiensis, wayvode Transsilvano etc., capitaneis generalibus regie maiestatis, dominis meis honorandissimis. Post servitiorum meorum commendationem. S(pectabiles) et magnifici domi­ni michi honorandissimi! Scripserunt mihi m(agnificentie) vestre de rebus aureis regie maiestatis, ut persuaderem regie maiestati, quo ille darentur ad manus domi­ni Gasparis Raskay et ut ipse vacuus non rediret, factum est, nam prout maiestas sua fuit pollicita, iussit res illas dari facere ad manus ipsius domini Raskay et ita

Next

/
Oldalképek
Tartalom