C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

1523. március 199 seditiosorum sub colore boni regis. Et quod ad illud procurant, ut veniat cum eis unus capitaneus aptus ad hos motus, et monet me ille dominus, quod credit has esse artes regis Francié, ut sublevet illud regnum. Et quod ex eo et cum Turee sint vicini, possent multa mala oriri et ideo, quod serenitas vestra bene advertat ad hec et similia et ad tales malas practicas Gallorum, tam in imperio, quam in Hungária et Polonia et in patriis serenitatis vestre. Respondi ad omnia optime et cum bonis rationibus et leves et falsas esse practicas Gallorum et ostendere desperationem illius regis Francié, qui postquam non possit aliis modis se adiuvare consurgit ad similia, que sibi non proderunt et quod quantum ad dominia serenitatis vestre non esset dubitandum, quia est in illis in magno amore et etiam in timore et cum auxilio Dei bene provisa et quantum ad imperium, etiam non est dubitandum, quantum ad Hungáriám et Poloniam cum ipsos reges esse prudentes et bonos et habere dominia sua in tali statu, quod ha­beant etiam aliud agere, quam intendere in falsis practicis Gallorum relictis cesare maiestate et serenitate vestre. In quibus est fundamentum salutis ipsorum. Et alia respondi nunctio eius illi declarando et cum ego ero in Hungária, suplebo cum illis et cum aliis verbo. Mitto serenitati vestre inclusam copiam capitulorum in diéta de auxilio contra Tureas et de controversiis cum imperialibus et nomina officialium novorum.3 Dominus Leo delcaravit michi se monitum fuisse, quod serenitas vestra erat de eo male contenta et quod certe non dederat nec dabit ei causam. Respondi, quod nichil tale audiveram et alia verba convenientia. Sed quod forte serenitas ve­stra auditis hiis ad que laborabant inducere regem in favorem Gallorum, de eo non potuit, nec posset esse contenta etc., fecit magnam excusationem narrans servitia sua erga bone memorie cesarem Maximilianum et quomodo auctor fuerit, ut su­sciperetur hic in tutorem simulcum rege Polonie. Preterea, quod cesaree maiestati fratri serenitatis vestre etiam non parum profuerunt in sua electione, ob que fue­runt facte ei promissiones satis declarate serenitati vestre. Et quod nunc que ipse et alii proposuerant regi de rege Francié etc. non fuerat, ut esset contra cesarem nec serenitatem vestram, sed ob illa, que tenentur occupata ab hac corona Bohemica ab aliquibus Almanis et ob litteras scriptas a rege Dacie. Et conclusive laboravit se excusatum. Et quod fuit et est bonus servitor et vult esse serenitatis vestre et cesaris. Respondi ei gratiose. In fine rogavit, ut serenitas vestra velit ita operari, quod habeat a cesarea maiestate sibi promissa et quod vult promereri , ubi poterit eis servire. Venerunt nova, quod rex Polonie graviter laborat et vita eius sit in periculo et ita affirmat etiam secretarius suus, qui hic est, tamen rex nullas litteras habet. Deus avertat nunc illum casum, esset hoc tempore perniciosum ob multa. Rex ha­bito consilio super hec nova conclusit infrascripta, videlicet, quod nunc per postas

Next

/
Oldalképek
Tartalom