C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

200 1523. március mittet unum secretarium suum cum comissionibus convenientibus, si vivet rex et si erit mediocriter vel graviter infirmus, ut declaret conclusiones factas in hac dié­ta et etiam negotium illustrissimo domino magistri Prussie confirmiter secundum instructionem missam per serenitatem vestram. Et si autem itinere vel quando ibi erit, accedisset casus mortis regis, subito moneat et interea bono modo secretarius curet scire testamentum regis, bono modo dirigat res, ut acceptat regem Hunga- rie in tutorem, sicut et de iure est et laboret, ut Moscovite et alii oratores, qui erunt apud regem illum non obstante morte interteneantur in tractatibus inceptis et laboretur pro perfectione. Ita conclusum est, si veniat novum de morte, rex expediat tres magnificos oratores, unum Hungarum, alterum Bohemum, alterum Sclesicam vel Moravum cum oportunis comissionibus favendi filio regis defuncti et ut in ceteris res bene succedant et avertantur novi motus Moscovitarum et Tartarorum in illo regno, qui essent pestiferi isto tempore. Preterea, quod tanto magis tractent de illo negotio domini magistri Prussie. Quando autem serenitas vestra haberat novum de illa morte, quod Deus avertat, ipsa sapientissima sciet etiam premittere per litteras, que conveniant ad oratores suos et postea alia agere, que expediant in tali casu; de eo autem, quod sequetur in isto, monebo serenitatem vestram. Pragenses instrarunt apud regem, ut ante recessum suum confirmarunt unio­nem harum civitatum duarum antiqui et nove Präge, sicuti dicebant: regem dedisse sibi spem et quod nunc sua maiestas descenderet ad faciendos consules et magi­strum civium tamquam unius civitatis et non duarum. Post multa facto maturo consilio rex descendit et fecit consules. Sed confirmationem unionis harum civi­tatum, quam Pragenses sine licentia regis fecerat, non probavit nec de ea publice fuit factum unum verbum; cum primoribus autem civitatis prius rex concluserat, ut contentarentur de suprascripta ordinatione et quod demum tempora oportuno rex de hac unione tractaret cum toto regno et si sine preiudicio regis et regni pos­set illam facere, non negaret. Et reservavit sua maiestas sibi potestatem in futurum circa novos consules sibi faciendos, ut sibi placeret et sic cum communi omnium satisfactione res feliciter successit et cras Deo iuvante vel post cras ad tarduis om­nino recedemus. Commendo me humillime in bonam gratiam vestre serenitatis. Datum in castro Präge, 14. Martii 1523. E(iusdem) vestre serenitati4 Fidelis servitor Andreas Burgus4 1 1 Utána Burgo keze írásával: Ad manus magnifici domini Salamanchae. 2 Apr. 12. 3 Az aláhúzott rész Burgo kiegészítése. 4 Burgo keze írásával.

Next

/
Oldalképek
Tartalom