C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
1523. március 191 vimus neque defuissemus, quo minus fieret, nisi hactenus domesticis nostris summis difficultatibus fuissemus et simus etiamnum occupati. Dabimus tamen opera, ut idoneo tempore et modo cum maiestate vestra conveniamus idque cumprimum utrique nostrum oportunum fuerit, de loco et tempore inter nos per nuntios nostros transigemus. Interim rogamus omni studio maiestatem vestram intendat omnes vires suas ad resistendum hosti suo, ne iterum illam et regnum eius Ungarie, cum venerit, imparatum offendat, quod si etiam illi non esset veniendi animus, ipse regni maiestatis vestre status inordinatus et imparatus, cum invitare posset. Nos hic etiam cum subditis nostris curabimus de modo, quod melior statui poterit hostibus resistendi faciendo. Datum, ut supra. 175 1523. március 10. Esztergom. Szatmári György esztergomi érsek levele Andrea dal Burgo követhez, amelyben közli vele, hogy a király hazaérkezését már nagyon várják; beszámol a török támadási szándékáról; Szapolyai János erdélyi vajda havasalföldi akciójáról és végül szorgalmazza a király hazatérését, s kéri hozzon segítséget is az országnak. Egykorú másolat, Andrea dal Burgo követ 1523. márc. 22-i jelentésének (181) melléklete. HHStA Handschriftenabteilung: Ungarische Akten, AA Fasz. 1. (Konv. D), föl. 6. (DF 276 026.) Copia litterarum reverendissimi domini Georgii archiepiscopi Strigoniensis ad magnificum dominum1 Andreám de Burgo. Datum Strigonii, X Martii 1523. Reliquum est, quod magnificentia dignetur iam urgere reditum maiestatum istarum. Nam si diutius aberunt, nichil multum proderit, immo multum et vehementissime atque irrecupabiliter oberit. Veniant igitur pro Deo quam primum, id autem eo iam comodius facere poterunt, quod omnia negotia illius regni et sua private, uti intelligimus, feliciter finierint. Curent igitur, ut etiam hic in regno taliter componantur, alias actum erit. Sumus enim in maximo periculo. Nam iam quintus exactus est dies, quod Balybegk castrum Petrivaradini obsedit. Utinam iam etiam non expugnaverit, adduxit enim secum et machinas ac tormenta bellica, quibus arcem illam oppugnat. Hominus vayvode Transsilvanensis casu heri venit Budam. Suasi ego, nescio tamen, si persuadere potui ambobus — tam eidem, quam domino palatino —, ut ambo citissime se moveat et levent quoscunque poterunt ad succurendum illi castro: nam si deveniret in manus hostilis, quandocunque ipsis liberet, essent Bude et per totum regnum divagari poterunt libere absque ulla resistentia. Ego me obtuli etiam in persona profecturum, dummodo non negligant. Gentes etiam, quas potui contrahere tumultuarie mittam et iam partem misi. Agat