C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
192 1523. március igitur pro Deo magnificentia vestra, ut maiestas illa revertantur. Revertantur autem non nude, quoniam ad omnes partes gentibus indigebunt. 1 Eredetileg, tévedésből ,,b” betűt (= baronem) írt a másoló. 176 1523. március 11. Buda. Bátori István nádor, királyi helytartó hűséges szolgálataikért Révai Ferenc nádori titkárnak és Várkonyi Amadé Istvánnak adományozza Solymosi Fábián Pál fiainak, Kelemennek és Andrásnak hűtlenségük miatt a királyi koronára szállt Pozsony megyei birtokrészeit. Papíron, a szöveg alatt pecsét darabjával. SNA Révay cs. központi lt.: Oklevelek, Part. poss. 1-4. (DF 260 221.) Nos Stephanus de Bathor regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum ac comes Themesiensis serenissimique principis et domini, domini Ludovici Dei gratia Hungarie et Bohemie etc. regis, domini nostri gratiosissimi in hac absentia sue maiestatis locumtenens etc., quod(!) nos attentis et consideratis fidelibus servitiis egregiorum Francisci de Rewa secretarii nostri et Stephani Amadé de Warkon, que ipsi sacre primum huius regni Hungarie corone deindeque maiestati regie ac tandem post suam maiestatem nobis quoque pro locorum et temporum varietate cum summa semper fidelitatis constantia exhibuerunt et impenderunt, totalem portionem possessionariam nobilium Clementis et Andree filiorum condam Pauli Fabyan de Solmos in comitatu Posoniensi existentem habitam, alia etiam universa bona eorundem ubivis et in quibuscumque comitatibus dicti huius regni Hungarie existentia et habita, que ex eo, quod his superioribus diebus iidem Clemens et Andreas Fabyan nescitur quo maligno spiritu ducti nobilem Michaelem Thar de dicta Solmos, fratrem ipsorum condivisionalem in dextro pede mutillasse eidem- que pedem ipsius amputasse dicuntur, ad sacram coronam consequenterque ex gratiosa annuentia prefati domini nostri regis in hac absentia sue maiestatis nobis concessa collationem nostram iuxta antiquam et approbatam dicti regni Hungarie consuetudinem atque legem rite et legittime devoluta esse perhibentur et redacta, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis vinearumque promonthoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et molendinorum locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinendarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis existentibus premissis sic, ut