C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
178 1523. február Ego quoque vel amore Dei suplico maiestati vestre, veniat cito citra omnem moram et confirmet presentia sua, que ego hic iussu eius locutus sum et eis promisi et sic hic, si non prius, saltem ad Letare7 nec ullo modo diem divi Georgii8 expectet, quia iam adest ver, sequetur estas et, Deus avertat, tempus et occasio multa mala afferre poterunt. Sed si ipsa venerit, confirmabit, erriget suos, terrebit, prostrabit adiutorio Dei clementissimi hostes, veniat et non tardet, videt hic quoque qualem occasionem Deus eidem ad omnem victoriam ad omnia bona prestat prestabitque maiora cumulatissime et felicissime, si ipsa voluerit, quia quod hec regna maneant, defendantur omnino tota ipsa Christianitas; quodque pessum eam (avertat Deus), stat post Deum in sola manu maiestatis vestre. Rursum ego, qui pulvis et umbra sum, suplico maiestati vestre, non desit sibi suis, non parvipendat, non contemnat, non negligat, non abiciat donum Dei optimi et maximi. Deus eandem semper victoriosissime ac felicissime conservet, me et perpetuam meam servitutem maiestati vestre ex animo et fideliter commendo. Cetera dicet dominus Gerendi secretarius bonus, utilis et fidelis servulus maiestatis vestre et deinde ipsi oratores, qui subsequentur. 1 Febr. 21. 2 Febr. 22. 3 Febr. 23. 4 Febr. 14. 5 Febr. 24. 6 Apr. 24. 7 Márc. 15. 8 Apr. 24. 164 1523. február 26. Buda. Gosztonyi János győri püspök, királynéi kancellár levele Andrea dal Burgo császári követhez, amelyben beszámol viszontagságos utazásáról és a megérkezése óta Budán történt eseményekről és különböző személyekkel történt tárgyalásairól. Egykorú másolat, Andreas Burgo követ 1523. március 14-i jelentésének (178) a melléklete. HHStA Handschriftenabteilung: Ungarische Akten AA, Fasz. 1. (Konv. D), föl. 3-4. (DF 276 024.) Copia litterarum episcopi Iauriensis ad magnificum dominum Andreám de Burgo. Datum Bude, 26. Februarii 1523. Magnifice domine et patrone charissime ac colendissime. Placet, quod isthinc discessi, displicet tamen quod viduatus sum presentia ac collatione magnificen- tie) vestre. Eo die, quo discessi, absolvi iter 4 miliaria, secundo quinque, tertio 5, quarto 5, [quinque... ]’ sexto sex, septimo unum, octavo 4, nono quinque, decimo quinque, undecimo sex, duodecimo octo, decimotertio 5; quattuor flumina traieci: Moraviam(l), Vagh, Nitriam, Danubium. Summo mane semper discessi, toto die iverimus, multum tarde commedi et ut plurimum versus mediam noc-