C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

1523. február 179 tem prandium et cenam simul, nunquam separatim, preterque semel, coquinam meam ut plurimum in Bohemia et Moravia semper precessi. Premisi tamen ali­quos, qui opera cocarum omnia pararent, sed tarde festinavi animo et coipore fatigatis equis et hominibus, citius tamen Budam attingere non potui. Pessima via, altum coenum, solutio nivium glacientium, quandocunque pluvia iugis, aquarum inulta copia, currum remansio, equorum claudicatio me retinerunt. Dominum Strigoniensem domi non offendi, sed Bude hic parum aut nihil ac­tum est. Conventus paucus aut nullus, expectatur rex et magno quodam desiderio, ut maiore nunquam. Verbis meis de cito ipsius reditu et precipue quod se subito vel quarto die conventus ultimi Bohemicalis istinc moneat, pauca aut nulla fide adhibita, privatim tamen et occulte: publicitus nemo quicunque dixit, credunt ta­men eum brevi redditurum et multum ipsum optare, quod cito redeat, sed quidem ita cito, sicuti rex intimavit, putant fieri non posse et ob hoc quidam volebant, ut diéta futura pro adventu regis fieret ad medium quadragesime,2 quidam decimo die post pascha.2 Ultimo concordatum fuit ad festum Sancti Georgii,4 ut maiestas sua omnino interessé possit, quia dicunt absque ipso nihil fieri posse et sic nul­lus finis, nunc nihil aut parum conclusum, provisum tamen, ut Deo iuvante infra regis reditum confinia sint tuta, optimum tamen fuit, quando aliquis nomine sue maiestatis interfuit, multum monit(!) eos, clamant tamen, alta voce contendunt re­gem venire, cui omnia offerunt voluntque omnino, ut ipse sit rex, ipse precipiat, mandet, puniat, nemo alius et quam inter bonum et malum discrimen sit, offerunt eidem omnia, si se regem gesserit, sin minus, andiamo a manzar dei feno, perche siamo tuti disfacti et perduti, quid est, quod Deus non dat regi nostro, miseratus tandem innocentiam, sortem ipsius et populi sui. Amore Dei vestra magnificentia roget suam maiestatem, cito redeat et pre- sertim ad talem occasionem divinitus eidem oblatam et promittat se ita facturum et ita omnino faciat, sicuti omnes ab maximo usque ad minimum optant. Supli- cet maiestati reginali, domine nostre clementissime, quod maiestati sue regie talia semper et assidue persuadeat et perpetuo ad gubernandum inducat et in hac suam maiestatem firmissime conservet. Rogo et magnificentiam vestram, ut ipsa cum illustrissimo domino marchione et reverendissimo domino meo domino cancella­rio, de quibus ego hic iam multa promisi, id ipsum apud suam maiestatem efficiat omnia. Egi consilio reverendissimi domini Strigoniensis et domini palatini, quia Strigoniensis ita visum fuit de maiestate reginali et eius negotiis publica mentio nulla. Obtuli tamen litteras sue maiestatis regno, conventui addidi salutationem; oblationem gratie intercessionis perpetui patrocinii tam apud maiestatem regiam, quam etiam apud fratres suos charissimos non minorem reverentiam pre se tule­runt, ad litteras et verba maiestatis reginalis quoque regis omnes stando depositis pilleis audierunt et litteras et verba gratias agentes, commendantes se et perpetua

Next

/
Oldalképek
Tartalom