C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

1523. február 177 mihi in hanc sententiam multis verbis testatus est singularem omnium letitiam de felici successu maiestatis vestre, ultimum quod nichil altius desiderarent, quam ci­tum ac felicem reditum maiestatis vestre et eandem coram intueri commendando omnem affectionem servitutem et perpetuam fidelitatem maiestati vestre. Serenissime rex, ego dixi Präge coram, quod propter absentiam maiestatis vestre pauci convenirent et ita factum fuit: pauci admodum ad conventum vene­runt, sed maior pars venerat ad nuptias domini palatini et propter eorum negotia privata et sic conventus ex absentia maiestatis vestre celebrari non potuit, nec vi­sum est eis audire oratores, qui in imperio egerunt propter multas causas. Et quid in eo sentiam, audiet maiestas vestra ab oratore. Hec tamen tria acta sunt: futurum conventum reiicerunt in presentium maiestatis vestre et hoc si eidem placebit, ad divi Georgii nunc venturum.6 Secundo decretum fuit, ut oratores mittantur ad ma- iestatem vestram, qui totius regni nomine ob amorem Dei suplicent, ut ipsa non tardet reditum suum, sed accelleret et sine mora regnis et subditis suis iam iam subveniat. Tertio quilibet promisit partem copiarum suarum mittere ad confinia ad tres menses, ita et absentes facere debent, ut interim ante citissimum et felicissi­mum reditum maiestatis vestre confinia sint provisa et tuta ordinatis et pecuniis, quibus confinia tenentes solvantur et expediantur. Serenissime rex, omnes uno animo, uno ore magni, mediocres et parvi cla­mant, vociferant oculis lacrimantibus testantibus, ut maiestas vestra reddeat et iure et ense regna sua gubernet, protegat et quod non patiatur ullo modo, quod aliquis alios precipiat, gubernet bona sua, proventus suos dissipet, regna sua distrahat, sed quod solus sit rex, solus dominus et non permittat auctoritatem suam, dignitatem suam ab aliis usurpary, sicuti hucusque fuit, quia si maiestas vestra hoc non fece­rit, nulla est in eis spes defensionis et salutis, si autem vult uti auctoritate, potentia sua, dignitate sua, volunt omnes, si opus erit, penes maiestatem vestram mori, quia dicunt, quod ipsi et voluntate Dei neminem alium coronarunt, quam maiestatem vestram et ad nullius alterius manus gladium, sceptrum, pomum, iustitiam, aucto­ritatem regnum representantia consecrarunt, quam ad solius maiestatis vestre. Et hiis omnibus ipsa sola utatur et nemo alius, quia quousque non erit ordo, iusti- tia et obedientia, nichil boni est sperandum. Sed hiis regnantibus nichil unquam dubitandum et si qui contra hoc conarentur, volunt dentibus disserpere. Hec est omnium et privata et publica vox et ita omnes ordines sunt difirmati et anima­ti, ut mirum nec paravit alicui vorbis; nunc non parcere factis meo iudicio, dum maiestas vestra volet. Serenissima rex, quamvis non omnes convenerant, tamen di­vinitus optime sint factum, quod maiestas vestra inter eos miserit, supra optimum tamen, si ipsa venire potuisset. Domino autem tesaurario et omnibus aliis dixi ea, que maiestas vestra iusserat: paratus est et dominus tezaurarius et alii usque ad unum iussa capescere et mandatis fideliter obtemperare.

Next

/
Oldalképek
Tartalom