Zsigmondkori oklevéltár XI. 1424 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 49. Budapest, 2008)
1424
1424. augusztus 20. 407 magnifico viro Stephano filio Joannis filii Petri de Bathor dapiferorum regalium magistro et egregio David filio Martini de Albeos alias comite Zolyensi, item magistris Stephano filio Stanizlay de dicta Bathor ac Nicolao filio Lewkes et Joanne filio Sthanizlay de Kalio ac aliis quampluribus et eisdem partibusque predictis presentibus accedendo eandem possessionem Pazon tam in locis sessionalibus, quam aliis suis utilitatibus in tres rectas et condecentes partes, tam per dispositionem dictorum nobilium illic adherentium, quam per mensuram funis taliter et hoc ordine divisissent, quod duas platheas sew lineas eiusdem possessionis Pazon a parte orientali ex utraque parte aque adiacentes cum propriis curiis earundem et sessionibus iobagionalibus, quarum unius finis extra versus plagam meridionalem, alterius vero versus partem septemtrionalem extenderentur, cum cunctis útilitatibus earundem sessionum prefatis Mathie, Bamab[e] et Gregorio filiis Dio- nisii cum hiis, quibus congruit, necnon Ladisla[o] dicto Cheres cessisset' in portionem. Item aliam platheam sew lineam eiusdem possessionis Pazon, videlicet mediam modo simili ex utraque parte aque adiacentem cum locis sew propriis curiis ipsorum, unacum sessionibus iobagionalibus similiter fines suas versus plagas meridionalem ab una et septemtrionalem parte ex altera protendentem cum cunctis utilitatibus et pertinendis eiusdem' sessionum universis prefato Ladislao de Mada actori cum hiis, quibus congruit, divisionaliter cessisset' in portionem usque id spatium, quo loca sessionalia dictorum filiorum Dionisii in causam attractorum se extenderent sew extendi possent versus plagam septemtrionalem pretaxatam. Tertiam vero platheam sew lineam prescripte possessionis Pazon a plaga occidentali existentem similiter cum propriis curiis et sessionibus iobagionalibus modo simili finem suam versus plagam meridionalem extendentem similiter cum omnibus utilitatibus earundem sessionum prescripto Nicolao filio Luce cum hiis, quibus congruit, divisissent in portionem, ita videlicet, quod ipsi Nicolao filio Luce penes propriam curiam suam unam sessionem sew mansionem iobagionalem a plaga septemtrionali divisissent, adiecissent etiam, quod secus eandem sessionem iobagionalem ipsi Nicolao datam et divisionaliter cessam prescriptus Ladislaus de Mada et fratres sui ad lineam suam pertinentes ex utrisque partibus aque iobagiones versus dictam plagam septemtrionalem locandi et condescendi faciendi tutam et securam habere possent facultatem, hoc non pretermisso, quod iamdictus Nicolaus filius Luce et fratres sui de prescripta plathea sew linea ipsorum a plaga occidentali existenti plateam duarum linearum excidendi et super eandem iobagiones locandi et situandi suumque finem versus plagam occidentalem protrahendi et elongandi liberam atque tutam habebunt facultatem; insuper quia orti iobagionum linearum prefatarum duarum partium, videlicet filiorum Dionisi' et Ladislai Cheres ab una, necnon Ladislai de Mada cum fine contra se iacebant, eandem funiculo mensurando equaliter desecassent' et scidissent ac divisissent. Ceterum, quia prelibati Mathias, Barnabas et Gregorius filii Dionisii in meatu sew cursu dicte aque communis quoddam molendinum ipsorum propriis laboribus et expensis ediftcare et ordinari fecissent, id pre- nominati nobiles viri ad decem marcas denariorum estimassent, ita commitendo, quod quandocumque pretacte due partes, puta Ladislaus de Mada et Nicolaus filius Luce de duabus partibus pretactarum decem marcarum ipsis Mathie, Barnabe et Gregorio plenariam impendere voluerint satisfactionem, mox eosdem in