Zsigmondkori oklevéltár XI. 1424 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 49. Budapest, 2008)

1424

408 1424. augusztus 20. dominium dicti molendini üdém filii Dionisii intromittere tenerentur. Preterea quandam silvam ipsorum permissoriam Beech vocatam taliter divisissent, quod incipiendo a parte orientali in tres rectas et condecentes divisissent partes, quarum una a parte septemtrionali Nicolao filio Luce cum suis fratribus sorte posita, alia vero pars eiusdem media1 Mathie, Bamabe et Gregorio unacum suis fratribus, tertia vero a plaga videlicet meridionali Ladislao de Mada antedictis cum fratribus suis, semper signis metalibus distincte divisionaliter cessissent in portiones. Item portionem prefati Nicolai filii Luce et fratrum suorum similiter in duas partes divisissent, quarum unam prescriptis Mathie, Barnabe et Gregforio] cum hiis, quibus congruit, deputassent in portionem, alia(m)1 vero prefato Nicolafo et] suis fratribus perhennaliter possidendam assignassent in portionem, ita videlicet, ut [...] ex parte aque vulgo Ferthew nominate existentia et pululata partes pred[icte] communiter in silvam evidentem et congruentem producere et crescere facere tene[rentur]. Ceterum aliam silvam ipsorum vulgo Nagerdew appellatam in tres re[ctas] et coequales partes modo premisso sorte missa taliter divisissent, quod incep[issent] a parte occidentali in quadam publica via, que veniret de loco Rychakwrthele vocato, et in eadem via in competenti spatio procedendo veniret ad quendam locum lwthosum, ubi secus eandem viam a plaga septemtrionali foret meta terrea de novo cumulata; inde ab eadem via exeundo et ad plagam orientalem procedendo ad bonum spatium veniret ad latus silve antelate, ubi similiter alia meta terrea in opposito monticuli Samelh[egh] vocati esset de novo agregata, ubi a plaga meredionali1 predictis Mathie, Barnabe et Gregorio ac La­dislao Cheres cum hiis, quibus congruit, cessissent in portionem, partibus adhuc duabus predicte silve a parte septemtrionali remanentibus, quas consimili modo per metas congruentes distinguendo in duas rectas, condecentes divisissent partes, quarum una a parte orientali Ladislao de Mada cum hiis, quibus congruit, alia vero a parte occidentali, suas fines versus plagam septemtrionalem protendentes pretitulato Nicolao filio Luce cum s[uis] fratribus similiter cessissent in portiones perhempniter possidendo. Nichilofminus] silvam ipsorum Chere vocatam prope dictam possessionem Pazon existentem t[aliter] divisissent, quod incipiendo sem­per a plaga meredionali1 versus par[tem] septemtrionalem suas fines linealiter pro­trahendo modo premisso [in] tres partes divisissent, quarum una a parte orientali prenominatis Math[ie, Barnabe] et Gregorio ac Ladislao Cheres cum hiis, quibus congruit, alia vero [pars] media pretacto Nicolao, Georgio et Ladislao cum hiis, quibus congruit; t[ertia] autem videlicet a plaga occidentali pretaxato Ladislao de Mada et fratribus eiusdem cessissent in portiones modo sepius expressato. Item quandam particulam silve ipsorum Pethkes vocate modo antelato in tres partes hoc ordine divisissent, quod una pars, videlicet a parte septemtrionali sepedictis Mathie, Barnabe et Gregorio ac Ladislao Cheres cum hiis, quibus congruit, alia vero videlicet media antelato Ladislao de Mada cum suis fratribus, tertia quipe1 pars eiusdem, videlicet a parte meredionali' pretitulato Nicolao filio Luce cum hiis, quibus congruit, signis metalibus distincte dissecate cessissent in portiones. Postremo autem quandam particulam silve Nyres appellate, modo superius dilucidato in tres rectas et condecentes divisissent partes, quarum una videlicet a parte meredionali' Mathie, Bamabe et Gregorio ac Ladislao Cheres cum hiis, qui­bus congruit, alia vero pars inmediate Ladislao de Mada consimiliter cum fratri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom