Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 4. füzet 1290–1301 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 13. Budapest, 1987)
1298. (1298— 1299.) A tartalmi átírás szövege: quoddam privilégium Andrée regis anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo confectum présentasse^ in quo repertum fuisset, quod cum idem Andréas rex quandam terram Noe vocatam prope civitatem Albensem existentem Bakathor filio Bodo, clavigero et custodi vestium suarum et vasorum, Georgio fratri suo, Thome filio Romani, Posa filio Rada, Johanni filio Albeus, Rorando filio Lewka sociis suis contulisset, et ipsi dixissent très terras esse divisas hoc nomine Noe, quarum una esset regalis et alia reginalis et tertia Vydus et Alexandri, comes Henricus dictus Kathoch prohibitionem fecisset sibi et testium productionibus per partes factis idem Andréas rex per dominum Belam regem nomine terre condam Wydus et AUexandrí collatam extitisse, privilégium eiusdem Bele regis declarans tandem in facto eiusdem terre causam partium volentibus eisdem partibus et nullius earum sacramento decidi committens Ín duello decidi commisisset, adveniente autem termino duelli in area eiusdem pugil dicti Herrici succubuisset et ibidem interemptus extitisset. Ipse igitur Andréas rex predictam terram Noe, prout in litteris cruciferorum de Calidis aquis cursus metarum eiusdem terre vidisset contineri, nullo contradictore existente ipsis Bakathor, Georgio, Thome, Pose, Johanni et Rorando dedisset et contulisset perpetuo possidendam. Qui quidem cursus metarum in eodem privilegio Andrée regis hoc ordine distingerentur: Primo et principaliter essent très mete in fine vinearum Nove ville ab occidentali parte, quarum una séparât a terra Nove ville et alia a terra Bathyan et tertia ipsam terram Noe, ab ipsis terris demum transsit ad unam metam, que esset super quemdam puteum Kewkwth vocatum; postmodum tenderét ad inferiorem partém putei eiusdem ad duas metas antiquas, exinde procederet ad arabiles terras iuxta magnam viam existentes, ubi duas metas antiquas invenissent distinctas, quas erexisse se dixissent, deinde curreret ad quemdam monticulum ad unam metam antiquam, exinde descenderet ad quandam vallem aquosam sive pratum transeundo ultra ad très metas, que quidem très mete separarent ipsam terram Noe a terra Pakazth et a Bathyan supradictam(í), postmodum curret versus meridiem per binas metas veteres in diversis octo locis inventas usque ad metas terre Meed et essent ibi due mete, que a terra Felbergen vocata distingeret terras Meed et Noe antedictas, exinde procederet ad angulum cuiusdam fossati ad duas metas, que separarent ipsam terram Noe a terra Felbergen vocata, postmodum procederet per binas metas versus occidentem ad quemdam monticulum, qui vulgo berch nunccupatur, ad très metas, que distingerent predictam terram Noe a terra Bergen antedictam et a terra Nove ville memorate; post hec tenderét ad duas metas antiquas iuxta fossatum existentes, deinde curreret iuxta ipsum fossatum ad priores très metas principales antedictas et sic mete ipsius terre Noe terminarentur. Quibus scilicet reambulatis certis métis et antiquis et novis metis circa easdem veteres metas erectis presentibus vicinis et commetaneis ipsius terre Noe inibi convocatis homo regius et testimonium dicti conventus cruciferorum de Calidis aquis litteris in eisdem nominati ipsam terram Noe cum ecclesia in eadem terra et puteo, universis utilitatibus et pertinentiis existentibus ipsi Bakathor et sociis suis, scilicet Thome, Pose, Georgio, Rorando ac Johanni nullo contradictore apparente statuissent perpetuo possidendam. 4208. átírja IV. László és Erzsébet királyné oklevelét Csehi birtokról. Wenzel XII. 621. Lásd 1293-i keltezéssel a 3938. sz. alatt. * — (oklevelét), mellyel az országgyűlésen a főpapok, bárók és nemesek által hozott, s általa elfogadott, nyilvánosan jóváhagyott és kihirdetett határozatokat Péter erdélyi püspök kérésére hitelesen átírta, említi a kolozsmonostori konvent 1299. okt. 28-i oklevelében. (Fejér VII. 4. 253.) 4209.