Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

Vladislaus II rex Hungáriáé Leoni X papae recensitis novis cruciferorum rebus depingit, quo in statu sit Hungária, quae et intestina insurrectione et exleris regnum invasuris adeo cruciatur, ut in extremum, nisi papa subsidio succurrat regno, excidium sit casura. In libro ex charta 22 x 30 cm confecto. Copia eiusdem temporis simplex in libro formulari scripta. Sign. Bibliotheca Conventus PraemonBtratensium Jászóviensis : ms. 78 fol. 155 v— 157 r. Ed. Marczali, Világtörténet VI, p. 642 (Hungarice). Facs. ibidem (partim). Comm. Századok 32 (1898), p. 494. Beatissime pater et domine domine graciosissime mi clementissime ! Post devotam mei ad oscula pedum sanctitatis vestre eommendacionem ! Atrox et funestum vixque ullo seculo auditum facinus s(anctitati) vestre referre cogor, páter beatissime, cuius immanitas eo videtur detestabilior, 5 quod a pietatis ac religionis fontibus inicium incrementumque susceperit. Quum enim sanctitas vestra adversus perniciosissimum hostem, qui magis in dies magisque invalescit, universorum criminum abobcionem, quam cruciatam vocant, in hoc meo regno nuper promulgare iussisset, ut eo quisque cupidius ad pubbcum incendium velud extinguendum securius­10 que ob banc divine gracie largitatem accurreret eoque adminiculo teter­rimi hostis impetus ac progressus arceri facibus et frangi possent. Proh durissima sors ! Inauspicatique conatus hac preposita sub crucis nomine impunitate repente a rusticana plebe, que in agris degebat, inopinata procella et 15 tempestas erupit, adiecta bubulcorum caprariorumque et id generis pastorum violentissima manu, quorum in hoc regno ob fecundam ube­remque planiciem ingens versatur multitudo, hy omnes iactantes, ut est plebs novarum rerum semper stúdiósa, ideo ea moliri, ut a Servitute in hbertatem se se vendicarent, re autem ipsa bcenciam liberius cras­20 sandi facultatemque idoneam nacti in universam nobilitatem violenter insurexere passimque nobiles nichil tale opinantes incautos improvidos­que, crudehssime impugnarunt domos, viUas et quicquid eorum erat ferro flammaque sine uUo delectu longe ac late devastantes. Qui vero in ipsorum potestatem devenerunt per miseros corporis cruciatus duris­25 sima nece occubuere. Pudet me in medium referre tantam seviciam carnificinamque, cum nichil quidem teterius, nichil durius, nichil fedius, nichil magis abhomi­nandum ne a Turéis quidem contingere potuisset, nulle quippe historie nulla veterum annabum monumenta, sed ne tragedias quidem facinus 30 eque horrendum ac formidabile prodidisse existimo. Quid enim loquar ! Raptus muberum spurcissimamque libidinem ac alia permulta, que sine oracionis obscenitate narrari nequeunt, hy enim quasi Tartareis perciti ea perpetrarunt, que omnis posteritas obstupescet pleraque nobibtate inauditis suppbciis extincta, virginibus ac matronis per omnem bbidinis 35 intemperanciam spurcissime sunt abusi probatissimasque matres fami­104: In primordio : Ad summum pontificem pro subsidio peccuniarum 11 14 post et del. pastorum || 18 plebs cf. Sattustius, De coniuratione Catilinae 18,4; 37,1; 48,1

Next

/
Oldalképek
Tartalom