Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA
lias viris eciam presentibus misereque spectantibus summa cum turpitudine sue inservire Ubidini coegerunt. Nec minus hec debachancium furia in ipsum clerum execrabili sevicia detonuit, nam episcopum Chanadiensem hominem veteris insignisque 40 prosapie licet ab omni eo tumultu prorsus alienum nequissimi siccarii per insidias interceptum post exquisitissima tormenta palo affixum crudelissime mori coegerunt. Itidem pluribus abis rebgiosis viris intulerunt nullum penitus discrimen habentes aut religionis aut honestatis, sed veluti tocius humanitatis expertes nichil aliud struunt, nichil machi45 nantur, quam universe nobilitati atque óptimo cui que pestem, perniciem, exicium. Quibus certe nichil flagiciosius, nichil indignius dici vel excogitan potest, captos enim continuo tormentis excarnificant, decoriant, pahs verubusque affigunt per acerbissimas membrorum omnium secciones. 60 Qui cum nullis nec admonicionibus nec minis nec racionibus ad Sanitätern redire vellent, coacti fuimus novam vim impetumque inhibere, sed nec facile fuit quonam pacto id tutissime agi posset explicare, hanc quippe provinciam nobilitati demandare nequivi, cum eorum quisque a domestico hoste circumventus de capite et vita periclitaretur intraque 55 privatos parietes exicium formidaret nec quem domi hostem quemve amicum haberet, satis exploratum foret essetque non parva ipsorum pars extincta, plebi vero popularibusque confidendum minime videbatur, cum universa fere multitudo in tantum facinus unanimi voto conspirasset, Unde opus fuit ad hos pestiferos conatus reprimendos externum mili60 tem ex alienis provinciis accersire, per quem de tarn nepharia impiorum hominum diritate immanitateque debitum supplicium sumeretur. Et iam plurimi ex hac colluvie ac sentina siccariorum fusi fugatique dignum factis premium retulerunt. Reliquos vero qui adhuc passim latrocinantur, meo milite propinquante non tam de preho consulturos arbitror, 65 quam de fuga, sed profecto licet res eo devenerit, ut in homines tam sontes tantisque flagiciis coinquinatos animadvertere sit necesse. Ipsorum tamen strages quendam veluti erumnarum cumulum extremamque perniciem huic regno diuturna egrotacione laboranti est allatura hee nanque regiones eciam antea ob assiduas hostium predas ac incursio70 nes colonis atque agricolis non parum exinanite sunt. Nichilominus in hanc usque diem oppida et castra hostium fimibus expósita solum agricolarum tributis exaccionibusque adversuB tantam vim et impetum Turcorum premunivi. Ex eaque dumtaxat peccunia, que in subsidium ab eisdem ministra75 batur, tantam belli molem, licet egre hactenus sustinui, nunc accedente hac nobilitatis et rusticitatis ingenti cede regnum hoc in magnam vastitatem ac sohtudinem est redactum. Quo fit, ut non qui militet neque qui consuetum subsidium contribuât, existit et s(anctitatis) quoque vestre subsidio, quod ex huius modi cruciata consequi sperabam, sum frustratus. 80 Sicque castra finitima et ipsum iam tandem totum regnum extremo periculo positum est et relictum. Quum nec qui — ut premisi — contribuât nec qui pugnet, superest omni itaque et interna et externa ope desti44 post expertes del. cuique || 51 inhibere]prohibere corr. |[ 65 po8t].f\ig8?del. reliquos vero II 71 post hostium del. finibu | recte: finibus