Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
PRAEFATIO
4. De textum transcribendi modo a. Textum fontium Germanicae, Hispanicae, Hungaricae et Italicae id est vulgaris linguae praetermissis interpunctione ac maiusculis ad litteram, Bohemicae more patrio iuxta orthographiam hodiernam, Latináé vero linguae his exceptis ad litteram transcribuntur. aa. Vice litterae „j" semper litteram ,,i" scribimus. ab. Pro littera „y", si litteris ,,ii" utantur, duas ,,i" nos quoque scribamus. ac. Litteris ,,u" et ,,v" ad grammaticam Latinam, „w" (praeter vocabula vulgaria et ex vulgari lingua orta inque Latinam reddita) nusquam utimur. b. Singula enuntiáta integra et nomina propria ac locorum vocabula, in textibus Latináé linguae de eisdem derivata adiectiva et adverbia etiam ex littera maiuscula capiunt initia. c. Vocabula, utrum conscribantur an discribantur, grammatica Latináé et vulgarium linguarum praecipit. d. In solis conscriptionibus notae numerorum, quia magis notis palaeographicis, quam numeris sive Arabicis sive Romanis significentur, facile computandi ergo numeris huius aetatis Arabicis exprimuntur. e. Textus notioni convenienter interpungitur et in partes minores dividuntur; has autem partes decretorum seu legum minores numeris Arabicis instar articulorum in extrema pagina consignare etiam possumus. His notis interpunximus: ea. Punctum (.) post singula enuntiáta dumtaxat integra et quasi integra ac vocabula abbreviata posuimus. eb. Colon (:) ante orationem rectam, locum scilicet citatum pungitur. ec. Commate (;) enuntiatum grammatice non integrum finitur. ed. Virgulae (,) inter vocabula enumerata mittuntur et a principalibus secundarias sententias discernunt. Ante copulam ,,et", immo ante copulativas non ponuntur. Participium coniunctum et absolutum a reliquo enuntiato per virgulam seiungi non decet. ee. Enuntiatum interrogativum signo interrogandi (?) absolvitur. ef. Post alloquium, vocabulum enuntiato non insertum et enuntiatum exclamativa index exclamandi (!) ponitur. eg. Interiecta vocabula, dictiones vei secundariae sententiae et quae textus genuinus inter uncos curvos ( ) profért, signis praecisae orationis ( —) in medium accipiuntur. eh. Quas voces fons noster ex alio fonté ad litteram sumpserat, illas inter signa citandi (,, ") compressimus et locos citatos, quo videlicet orti essent, ima in pagina annotavimus. In imo textu sequuntur, quae et in facie et in tergo fontis a cancellaria aliaque medii aevi manu annotata sunt ac signum publici notarii. Dies, qui medio in textu ad modum medii aevi notatur, extrema in pagina iuxta hodiernum usum absolvimus. 6. De textibus comprehensis Nonnullos minoris momenti fontes contracto in textu regerebamus. a. Minimi valoris fontes verbis nostris compresseramus et compresso textui ad modum ceterorum regestorum, quae in primordio textuum legi possunt,