Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

PRAEFATIO

brevia ad insurrectionem attinentia inseruimus. Infra textus sic regestos omnia, quae ante textum ex integro publicatum solebamus, descripsimus. b. Ex textu partes, quae ad insurrectos rusticos pertinent, integras extraxe­ramus et extractos veros textus cum nostris vocabulis, quae sensum partium textus ceterarum breviter exprimunt, cinximus. Vocabula tarnen quae vocibus nostris adiunguntur — ut grammatica postulat — coniugare seu declinare debuimus. Voces e fonté ortas antiquis — uti nominamus — litteris, nostros vero cursivis typis mandandas curamus. c. Qui fontes ad insurrectos rusticos maiores partes in se continent, sed totós textus eorum edendi non dignos esse duxeramus, eosdem partibus minimi pretii omissis textu mancos emisimus. Textus etiam qui non integri tenent locum in hoc libro, regesta antecedunt. 6. De annotationibus ima in pagina positis Versus textus quini numeris signantur et hi versuum numeri tamquam in­dices ima in pagina citantur. a. Annotationes interpretes res, facta et personas haud (nam in dies videmus facta scriptis mandata semper esse mansura, interpretationes autem factorum saepe interpreti commori), nisi ratio exigat, hie et praesertim in Indice nomi­num interpretentur. b. Annotationes criticae id est apparatus criticus menda textus corrigunt et ammonent, quibus ex locis partes quaedam textus ortae sint, quibus textibus congruit ille textus cum ad litteram turn ad notionem. Si idem textus non uno in fonte manserit, eosdem fontes inter se conferre debuimus. Derivata textu, quern critice bonum esse statuimus, congregantur et numero versus citantur. Bonum esse textum nominamus, qui in genuino fonte exstat. Si exem­plar genuinum deperditum est, idem ex copiis restituere studebamus. C De auxiliaribus 1. Indices a. Index chronologicus omnes dies, quae ex ordine temporis textuum appa­rere non possunt, indicat. b. Index nominum quaecunque huius libri textuum nomina et locorum et personarum cum interpretatione eorum ostendit. Interpretati enim sumus loca, quo scilicet nomine hodie nominentur, ubi inveniri possint, personas autem quibus tempore et honore vixerint. c. Index rerum seu vocabularium omnium linguarum huius tomi universas fere voces Hungaricas, Germanicas iuxta formam earum veterem at que hodier­nam, ut forma earundem stilo non regulato scriptarum recta constitui possit; Bohemicas et Italicas selectas, ad rem scilicet pertinentes secundum formam nostrae aetatis profért. d. Index tenoris non huius libri capitula, sed sola regesta textuum (integro­rum scilicet integra, regesta autem sine textu tribus punctis contracta) una cum eorum numero et die, mense at que anno continet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom