Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Decreta

vet b , exceptis urburis montanorum ad cameram de Cremnech pertinentium, quas eidem magistro Ipolito per se pro alia sumpma speciali per alias litteras nostras locavimus procurandas. IV. Item statuimus et fieri volumus in quibuslibet montanis unam domum re­gálém et specialiter in Cremnech, in qua totum aurum et argentum ibi repertum ad finandum portetur et abinde ad nostram cameram et non alias deferatur et pro nova moneta nostra cambiatur modo prenotato. V. Item statuimus, quod de montanis aurum vel argentum palám vel occulte alias def erre quispiam non presumpmat, nec aliquis in montanis aliquibus antiquis denariis vel monetis aurum vel argentum in specie, nisi grossos aut parvos dena­rios vel etiam florenos comparandi, commutandi vel emendi, specialiter autem in Cremnech habeat facultatem. VI. Et quia inter regnicolas nostros hactenus.plurime insolentie propter hu­iusmodi novarum monetarum nostrarum cambium evenerunt, ne deinceps eve­niant, precaventes bona deliberatione mediante statuimus, ut ad singulos co­mitatus de nova moneta nostra parvorum denariorum, necnon ad civitates nostras regales et reginales ac aliorum comes camere nostre mittet vel portabit certam sumpmam pecunie, prout in litteris nostris ad singulos comitatus vel civitates di­rigendis videbunt contineri, et significabunt adventum eorum iudicibus nobilium, qui statim congregationem provincialem nobilium universitati promulgare tene­antur declarantes, ut ad acceptandum monetam nostram singuli sub birsagio trium marcarum sine subterfugio ad ipsam congregationem conveniant. In qua quidem congregatione comes camere nostre vel sui officiales coram hominibus domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum presente testimonio alicuius ca­pituli vel conventus credibilis exhibebunt ipsis nobilibus dictam monetam no­stram modo infrascripto, absentia comitis parochyalis eorum vel vicecomitis non obstante, ad cambiendum hoc ordine, videlicet quod ipsam monetam nostram iuxta ordinationem communitatis nobilium provincie cum aüis secum per eosdem nobiles deputatis* divident per singulas villás, villis nostris regalibus et reginalibus non exclusis, cuiuslibet comitatus, prout viderint expedire. Ita videlicet, quod homines singularum portarum integrarum dominó térre plénum et integrum ter­ragium persolventium ipsi comiti camere nostre singula tria pondéra argenti vel aliarum quarumlibet antiquarum monetarum ad rationem argenti de singulis villis provincialibus infra unum mensem integrum a die termini dicationis portantes b , alia singula tria pondéra eorundem novorum parvorum denariorum nostrorum, videlicet viginti quinque denarios parvos ab ipso comite camere nostre in loco deputato cambire et e converso recipére tenebuntur. Hoc distincto, quod qui­cunque ipsam monetam nostram parvam premisso ordine cambiendam contra hanc ordinationem nostram contempserint acceptare, et si hoc per testimonium capituli vel conventus credibilis, quod habebunt, et homines archyepiscopi ac magistri tawarnicorum nostrorum relatum extiterit atque manifestum, comiti camere nostre predicte de singulis portis dominó térre terragium integrum per­solventibus singulos medios fertones ad rationem Budensem solvere teneantur. Et si idem comes camere nostre infra terminum populis vel villis assignatum ipsam VI. a Litt, deputatos b Litt, portates c Litt. om.

Next

/
Oldalképek
Tartalom