Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
Hoc specialiter declarato, quod si quis iurans vel aliquis de suis coniuratoribus linguam habens impeditam etiam prescriptam moderatam formám depositionis iuramenti per uniformem verborum prolationem dicere non posset, sed per alia verba eundem sensum compleverit, pro iurato habeatur vel si prima vice quisquam iurans vel eius coniurator suum iuramentum premisso modo deponere nequiverit, secunda vice et tertia non tarnen pluries repetendi suum iuramentum liberam habeat facultatem. Super eo quoque ipsis nobilibus nobis querelantibus, ut ipsorum iobagiones ad nostram seu palatini vel comitis parochialis 8 aut iudicum nobilium presentiam citarentur, statuimus committentes, ut quilibet iobagiones habentes in omnibus causis exceptis causis furti, latrocinii vel violentie seu incendii contra quospiam ipsi iidem suos iobagiones debeant et possint iudicare et nullus valeat eos ad alterius iudicis presentiam evocare; qui tarnen ex parte iobagionum suorum si cuiusquam in reddenda iustitia negligentes extiterint, non sui iobagiones, sed ipsi idem ad presentiam ordinarii iudicis sui evocentur eo facto. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras nostras privilegiales novi et autentici sigjlli nostri duplicis h munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Andree prepositi ecclesie Albensis aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno Domini M°CCC mo vicesimo octavo pridie Kalendas Novembris, regni nostri anno similiter XX° octavo venerabilibus in Christo patribus et dominis fratre Ladizlao Colocensi archiepiscopo et aule nostre cancellario, Mesko Nitriensi, Benedicto Chanadiensi, Nicolao Iauriensi, Georgio Sirmiensi, Ladizlao Quinqueecclesiensi, Iwanka Waradiensi, fratre Petro Boznensi, Laurentio Waciensi, Andrea Transsilvano, Henrico Wesprimiensi, Chanadino Agriensi, et Ladizlao Zagrabiensi episcopis ecclesias Dei feliciter gubernantibus, 1 magnificis viris Iohanne palatino et comite Simigiensi, Demetrio magistro tawarnicorum nostrorum, Thoma woiwoda Transsilvano, Mykch bano totius Sclavonie, Paulo iudice curie nostre, Dyonisio dapiferorum, Stephano agasonum nostrorum magistris, magistro Willermo comite Scepesiensi, Nicolao comite Posoniensi et aliis quam pluribus regni nostri comitatus tenentibus et honores. 2 1 András Bátori, Propst von Székesfehérvár, Vizekanzler (1325-1330), László Jánki, Erzbischof von Kalocsa, Kanzler (1317-1336), Meskó, Bischof von Nyitra (1328-1334), Benedek, Bischof von Csanád (1307-1332), Miklós, Bischof von Győr (1309-1336), György Kői, Bischof von Sirmien (1312-1333), László Korogi, Bischof von Pécs (1314-1346), Ivánka, Bischof von Várad (1318*1329), Péter, Bischof von Bosnien (1317-1333), Lőrinc, Bischof von Vác (1318-1328), András Szécsi, Bischof von Siebenbürgen (1320-1356), Henrik, Bischof von Veszprém (1323-1333), Csanád Telegdi, Bischof von Eger (1323-1330), László Kobali, Bischof von Zágráb (1326-1343). 2 János Drugeth, Palatin und Gespan des Komitats Somogy (1328-1333), Demeter Nékesei, Tavernikalmeister (1314-1338), Tamás Szécsényi, Woiwode von Siebenbürgen (1322-1342), Mikes, Banus von Slawonien (1325-1343), Pál Nagymartom, Landesrichter (1328-1349), Dénes Szécsi, königlicher Truchseß (1323-1341), István Lackfi, königlicher Marschall (1326-1342), Vilmos Drugeth, Gespan des Komitats Szepes (1327-1342), Miklós Treutel, Gespan des Komitats Pozsony (1323-1348).