Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
Item de simplicibus transcriptis' seu transcriptionalibus 1 litteris patenter emanatis, ubi labor scribendi magnús non fuerit, denarii viginti quatuor, ubi autem litt er a fuerit prolixa aut privilegialiter emanata, denarii centum. Item de littera statutoria, in qua contradictio facta fuerit, denarii viginti quatuor, de litteris vero statutionalibus perpetuis, in quibus contradictio facta non fuerit, recipiatur redemptio litterarum secundum quantitatem possessionis et numerum sessionum modo subscripto, videlicet de sessione una, duabus aut k tribus vel quatuor in toto denarii centum, ubi autem fuerint 1 ultra quatuor sessiones usque ad decem, pro qualibet sessione denarii triginta tres m ; ubi vero" fuerint ultra decem usque viginti, de qualibet sessione denarii viginti quatuor; ubi autem fuerint ultra viginti usque centum, de qualibet sessione denarii duodecim; si vero fuerint ultra centum usquequaque, de qualibet sessione denarii octo. Item de litteris reambulatoriis metalibus, in quibus contradictio et evocatio facta non fuerit, denarii viginti quatuor; in reambulationibus autem metalibus, in quibus simplex 0 consignatio vel cum hominibus regiis de curia regia transmissis similis consignatio vel finalis metarum erectio cum iuramento super terram in forma iudiciaria aut partibus concordantibus facta fuerit, pro redemptione littere denarii quadringenti. Ubi autem partibus in huiusmodi reambulationibus et demonstrationibus metalibus discordantibus causa ad curiam regiam reducta fuerit, tunc pro redemptione talium litterarum denarii ducenti. Item de communi inquisitione ordine iudiciario commissa denarii centum. Item de revisione possessionarie occupationis denarii centum. Item de occupationibus possessionum hominum in sententia capitali convictorum et rerum ablationibus iudiciaria commissione mediante 0 fiendis de rebus ablatis ex antiqua consuetudine capitulum habebit decimam partem; pro redemptione autem littere denarii centum. Item de estimationibus possessionariis iudiciaria commissione fiendis denarii centum. Item de possessionariis divisionibus de singulis possessionibus divisis singuli denarii centum. Item de expeditoria iuramentali denarii viginti quatuor. Item de expeditoria iuramentali continente nomina coniuratorum denarii centum. Item de solutionibus pecunialibus coram capitulis vel conventibus, veP eorurh q testimoniis fieri solitis capitulum seu conventus decimam et nonam partes exigere non possint, nisi quando propter discordiam partium in eorum sacristiis r seu conservatoriis huiusmodi pecunie reposite fuerint; de talibus nempe de iure decimam 1 ' i S transscriptis seu transscriptionalibus; Z transscriptis seu transsumptionalibus k C, T vel 1 AI fuerunt m AI viginti quatuor • C, Tom. ° AI om. p Taut q Som. T A2 sacristigiis