Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
et nonam recipére possint s , ad illius tarnen* partis rationem 4 , que causam dederit pecuniam huiusmodi in conservatoriis reponendi. Personis autem testimonialibus capitulorum et conventuum pro singulis diebus, quibus in itinere fidedignitatis processerint, solvantur singuli duodecim denarii maiores, sive in propriis equis, sive in equis causantium ambulent et ducantur; ita tarnen, quod in victualibus et expensis causantium et ipsos ad facta sua eonducentium simul cum equis et familiaribus eorum de domo iterum in domum semper duci debeant et reduci. XI. Preterea ex quo in iudieiis in curia nostra regia fieri consuetis coram iudicibus ordinariis eiusdem curie ac eorum notariis supratactis littere et redemptiones earum necessario occurrunt, ideo ad tollendam cuiuslibet altercationis occasionem, que inter ipsos notarios et causantes emergi possent, antiquam consuetudinem redemptionis litterarum earundem 1 modo subscripto duximus similiter declarandam, videlicet quod in ipsa curia nostra notariis ipsius curie iudiciarie de una littera prorogatoria communi solvantur denarii duodecim; de littera iudicali seu birsagiali similiter denarii duodecim; de simplici littera inquisitoria similiter 8 denarii duodecim; de secunda evocatoria denarii viginti quatuor; de tertia evocatoria denarii centum; de proclamatoria denarii centum; de littera iuramentali tertio vel sexto se alicui adiudicata b denarii viginti quatuor; de eo, qui iurabit duodeeimo vel vigesimo quinto aut quinquagesimo se, denarii centum; de communi inquisitione denarii centum; de littera duellari c denarii ducenti; de iuramentali super caput denarii ducenti; de prima instrumentali exhibitione denarii viginti quatuor; de secundaria et tertiaria instrumentali d exhibitione cum gravamine assumpta similiter.denarii viginti quatuor; de prorogatoria respondenti cum tribus marcis denarii viginti quatuor; de littera procuratoria patenti denarii viginti quatuor; de littera fassionali communi denarii viginti quatuor; de aliis ütteris generalibus, videlicet prohibitoriis et similibus denarii viginti quatuor; de prohibitoria 6 facie ad faciem denarii centum; de littera sententionali facti potentialis conservatori sigilli floreni decem per centum, scriptori autem denarii ducenti* ; s A2, S, T possunt AI tarnen rationem partis; A2 partis tarnen rationem XI. a AI om. b T adiudicata alicui c 5 duellary d Excepto A2 instrumentaria e T prohibitoriis ' T ducentos XI. 1 S. das Dekret vom 21. Juli 1417. Die hier angegebenen Summen sind in der Praxis entwickelt worden.