Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 2-3. füzet 1272–1290 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 9. Budapest, 1961)
vocatam et aliam terram Ikrám nuncupatam iuxta terram Dauid similiter in comitatu Posoniensi existentem et ad predictum castrum nostrum pertinere dicitur, super qua quidem castrensis Tadeus nomine heredum solatio destitutus refertur resedisse, eisdem de benignitate regia dare et conferre dignaremur, verum quia de facto predictarum terrarum nobis veritas ad plénum non constabat, fidelibus nostris capitulo Posoniensi dedimus in mandatis, ut idem hominem suum mitterent pro testimonio, coram quo Iwanka filius Leég homo noster reambularet ipsas terras vicinis et commetaneis presentibus et si easdem vacuas et castri nostri predicti ac nunc collationi nostre pertinentes esse inveniret, extunc staturet (!) ipsis Nicolao et Pasca, si non fieret contradictum, contradictoribus ad nostram presentiam evocatis, quod quidem capitulum nobis rescripserunt in hec verba: Excellentissimo dominó suo Ladizlao dei gratia illustri regi Hungarie capitulum ecclesie Posoniensis orationes in dominó. Litteras vestre serenitatis recepimus reverenter, ut tenemur, in quibus nobis precepistis, ut cum homine comite Iwanka filio Leég unum ex nobis mitteremus, coram quo idem comes Iwanka homo vester reambularet terras Jeneu et Ikrám vocatas presentibus et commetaneis et vicinis per Nicolaum et Paska filios Demiani a vestra gratia postulatas et sciret diligenter, utrum predicte térre sint castri vestri Posoniensis vacua et ut nunc vestre dinoscantur collationi pertinere, nec ne et post hec sicut de eisdem nobis veritas constiterit, vestre serenitati fideliter rescriberemus. Nos igitur petitionibus vestris obedire cupientes, ut tenemur, unum ex nobis cum eodem comite Iwanka misimus fidedignum, qui ad nos una cum homine vestro comite Iwanka reversi concorditer retulerunt, quod ipsam terram Jeneu vocatam presentibus vicinis et commetaneis reambulassent, videlicet presente Gabriano filio Ponit, qui a parte orientali ipsius térre est commetaneus et vicinus, presente etiam Petro filio Mortun, qui ex parte meridionali ipsius térre est commetaneus et vicinus et post hec presentibus nobilibus Chama filio Mortun, Ipolito filio Domuncus, qui in eadem reambulatione presentes fuerunt, nullo penitus contradicente et similiter terram Ikrám nominatam reambulassent vacuam et habitatoribus destitutam invenissent, presentibus commetaneis et vicinis statuissent filiis Demiani supradictis, dixit etiam idem comes Iwanka homo vester et etiam homo noster, quod prefata terra Jeneu sit castri Posoniensis et omnino vacua et habitatoribus destituta, quantitas etiam ipsius térre sit sufficiens ad tria aratra in terris arabilibus, fenetis et pratis et in aliis attinentiis suis, prout nobis concorditer retulerunt. Dátum feria tertia proxima post festum Passce. Nos igitur quibus ex officio susscepti regiminis incumbit in multitudine subiectorum gloriari et bene meritis occurere munificentia regia et favore, eiusdem Nicolai supradicti fidelitates et servitia meritoria pietate regia attendentes, que idem in diversis regni nostri negotiis semper et ubique temporibus opportunis corone regié adherendo et specialiter cum Finta filius Dauid se contra maiestatem regiam erexisset vastus et depopulationes in regno nostro intollerabiles commitendo et nos eundem tamquam nostrum et regni nostri infidelem exercitu nostro ad hoc convocato generáli persecuü fuissemus, predictus Nicolaus consuete fidelitatis non deserens animum sub castro Zelench, quod tunc temporis per homines Finta contra nos detinebatur, coram nostre maiestatis oculis viriliter dimicando inpendit, attendentes preterea cum Cumani in regno nostro existentes se a maiestate regia retrahere voluissent et crimen lese maiestatis committere veriti non fuissent et nos contra eosdem Cumanos exercitum nostrum movissemus generalem, prefatus Nicolaus ob salubritatem nostri regiminis se diversis fortune casibus submittendo, in predicto exercitu nostro, quem contra Cumanos prefatos habuimus, in quo per clementiam salvatoris felicem et laudabilem victoriam optinuimus, nobis cernentibus strenue dimicavit, in recompensationem igitur tot et tantorum servitiorum, licet idem maioribus remunerationibus dignus esset, ad presens tamen predictas terras Jeneu et Ikrám castri nostri Posoniensis cum omnibus utilitatibus earundem et pertinentiis universis a iurisdictione seu potestate eiusdem castri exceptas penitus et exemptas dedimus, donavimus et contulimus prefatis Nicolao et Paska filiis Demiani et per ipsos eorum heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas. In cuius rei memóriám et perpetuamque (!) firmitatem presentes concessimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus discreti viri magistri Bartholomei aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno domini M° C°C° octuagesimo tertio, XI. Kalendas Junii, inditione(I) undecima, regni autem nostri anno undecimo. 3222.